DE CARICA RHODIAQVE NAVIGATIONE


















Celox nostra in sinu Cnidi (phot. G.L.)

Hoc Melissae quartum iter Latinum, diebus 22-29 m. Augusti a. 2009 feliciter factum, fuit singulare et magnificum. Celoce enim vecti sumus secundum pulcherrimum litus Turcicum, ut iam factum est anno 1991 in secundo itinere Latino. Halicarnasso (hodie Bodrum) solvimus, navigavimus secundum litus Cariae, tetigimus insulam Rhodum et finem fecimus in pulchro Marmaris sinu. In itinere stationes fecimus ad loca visu digna invisenda.

Hic mox proponentur plures imagines, quas magna cum arte fecit Iacina Verreet. Locorum descriptio est a Volfgango Jenniges et Gaio Licoppe conscripta.


DE CARIA

historia, lingua, mores, instituta, loca visu digna

auctore Volfgango Jenniges

DE CARVM ANTIQVORVM LINGVA CVLTVQVE ADNOTATIVNCVLA

Parum constat inter viros doctos, quando Caria Caresve temporum cursum, quatenus nobis notus sit, intraverint. Exstat enim in fontibus Hethæorum (s. XV-XII a.Chr.n.), qui sunt cuneatis litteris in tabellis fictilibus exarati, regionis cuiusdam nomen quod est Karkiya vel Karkisa, quodque persimile est nomini Krka- quod Persarum Achæmenidarum titulis (multo serius) innotuit; quo tamen loco sit hæc regio ponenda in dubio stat: videtur autem in partibus fuisse Anatoliæ quæ spectant ad occasum solis. Quod certe cum Caria convenire possit, quæ in occidente iacet inter Lydiam et Lyciam. De lingua autem huius regionis ex fontibus antiquioribus eruere nihil licet, nisi quod in Luviorum terra Karkiya vel Karkisa fuerit sita, qui Luviorum populus, Hethæis cognatus, Hethæorum imperii partes incolebat ad occidentem et meridiem Anatoliæ versus, cuiusque lingua, secundum recentiores hominum doctorum investigationes, avia fuerit Carum, Lydiorum, Lyciorum linguarum.

Lingua verum Carica, quæ fuisset, ad quam stirpem pertinuisset, quales cum aliis veteris Anatoliæ linguis necessitudines habuisset, diu mansit dubium. Cuius rei causa inter alias ipsæ sunt Carum litteræ, quæ, quamquam ex Græco partim ductæ in titulis prodeunt, numero sunt 45, necdum omnino perspicuæ. Recentioribus autem investigationibus, ut modo memoratum est, ad Indo-Europæarum, vel Indogermani-carum, quæ dicuntur, linguarum stirpem Anatolicam et linguam adiungere Caricam videtur consentaneum. Ad quam stirpem adnumerantur, primo mille annorum spatio a.Chr.n., et lingua Lycia (cum 180 fere titulis in Lycia repertis), Lydia (cum 113 titulis), Sidetica (cum 9 titulis ex oppido Side in Pamphylia), Pisidica (cum 23 titulis).

Innotuerunt verum Caria, Cares, Carumque lingua variis documentis et monumentis in ipsa Caria alibive repertis, atque haud raro qui fuerint Græcorum rerum scriptores de Cariæ rebus gestis narrant. Herodotus enim, Halicarnasso ipse oriundus, ex Caria et Ionia mercennarios in usum sibi vocasse Ægyptiorum regem Psammetichum, eius nominis I (r. 664-610), testatur (2,152), eosque in Nili regione quæ Delta nominatur sedisse (iuxta oppidum Bubastin) (2,154). Nil proinde mirum quod omnium antiquissimum documentum Caricæ linguæ ex eadem est regione (Saïtica videlicet) atque ex eadem ætate (sc. Psammetichi I) reapse oriundum: statuam dicimus aheneam deæ Neith in qua titulus est bilinguis, Carice scilicet et Ægyptiace, incisus (duo continet nomina). Item Psammetichus II (r. 595-589), cum Nubiam expugnaret, ex Caria mercennarios deduxit; quod ex quadam inscriptione templi Abu Simbel patet. Postea rex Amasis (r. 568-526) incolas Iones et Cares ad oppidum Memphin transferri iussit, quare nil mirum quod non paucæ stelæ sepulchrales lingua Carica conscriptæ in vico Saqqâra repertæ sunt, qui Memphitarum necropolis fuerit.

Ex ipsa tamen Caria multo minoris numeri sunt tituli lingua Carica conscripti (non plus viginti quinque), neque ex iis conspectus qui dicitur historicus tam facile eruitur, cum eis plerumque non sit certa dies adscripta. Sunt decreta (partim et lingua Græca data) quæ sive ad templorum, sive ad oppidorum res publicas spectant gerendas; præterea nonnulli sunt tituli privati, plerumque ad sepulchra pertinentes. Quorum copia et momentum, præcipue si cum vicina Lycia comparatur quæ diutius et fidelius proprium sibi atque singularem cultum civilem servaverit et sermonem, multo minoris sunt æstimanda (quatenus quidem ad nostram usque memoriam pervenerint), cum neque scriptus litterarum usus neque ipsa lingua Carica præter Græcam apud incolas latius diffusa videantur.

Tituli autem lingua Carica conscripti in universum sunt numero fere 150; accedunt nummorum inscriptiones paucæ, glossæ (apud scriptores Græcos), nomina propria.

OPPIDA INVISENDA ET NONNVLLA DE CARIÆ HISTORIA

Halicarnassus

Mausolus (Londinii in Museo Britannico) et Mausolei descriptio ficta

Oppidi antiqui Halicarnassi situm nunc obtinet Turcorum oppidum Bodrum, iuxta sinum collibus apte cinctum, portu secreto alteroque eximie instructum. Nomen Bodrum ex divi «Petri» nomine forsitan ductum, quippe cui Apostolo arx equitum Iohannitarum inde a sæculo XV ineunte esset dicata. A Doribus autem, teste Herodoto (2,178) testeque Strabone (8,6,14), condita (anno circiter 1000 a.Chr.n.) – coloni enim ex Argolidis antiquissima civitate Trœzene deducti sunt – initio socia fuit civitas Doricæ Hexapoleos (de qua infra sub Cnido), mox autem ex hac confœderatione expulsa est, quod Ionibus nimium favere Halicarnassenses incepissent. Sæculo V plane Ionica facta est Halicarnassus, quod etiam ex loquela Herodoti, præstantissimi rerum scriptoris (484-425) patet, qui Ionica, neque Dorica dialecto utitur; item ex titulis illic inventis, quibus nullus est Doricus color. Tamen multa quoque sunt civium nomina non Græca, sed Carica.

Halicarnassus et Mausolei locus

Persæ, postquam anno 546 totam Ioniam ceperunt, etiam Cariam in dicionem suam redegerunt, suo nomine illic imperitante nobili gente ex Carica stirpe ducta. Anno 480 Athenienses Persas profligaverunt et suum in Asia atque insulis imperium maritimum undique constituerunt ad quod etiam Halicarnassus pertinebat (v. etiam infra sub Cnido). Sæculo autem IV, iacente Atheniensium imperio, iterum sub Persis redactam Cariam regebant reguli ex Carica stirpe, quæ ab Hecatomno nomen duxit. Ex illis Mausolus, huius nomine secundus, ab anno 377 regnavit et oppidum mirifice ornavit. De quo Vitruvius hæc (2,8,10): «Halicarnasso potentissimi regis Mausoli domus, cum Proconnesio marmore omnia haberet ornata, parietes habet latere structos, qui ad hoc tempus egregiam præstant firmitatem ita tectoriis operibus expoliti, uti vitri perluciditatem videantur habere. Neque is rex ab inopia id fecit; infinitis enim vectigalibus erat fartus, quod imperabat Cariæ toti. Acumen autem eius et sollertiam ad ædificia paranda sic licet considerare. Cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter esse munitum, idoneum portum emporiumque utile, ibi sibi domum constituit. Is autem locus est theatri curvaturæ similis. Itaque in imo secundum portum forum est constitutum; per mediam autem altitudinis curvaturam præcinctionemque platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum ita egregiis operibus est factum, ut in septem spectaculis nominetur. In summa arce media Martis fanum habens statuam colossicam acrolithon nobili manu Leocharis factam. Hanc autem statuam alii Leocharis, alii Timothei putant esse. In cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum ad ipsum Salmacidis fontem...» Obiit Mausolus anno 353; quo mortuo eius uxor Artemisia Mausoleum exstrui iussit. Quod his verbis Plinius (36,30) laudat: «Scopas habuit æmulos eadem ætate Bryaxim et Timotheum et Leocharen, de quibus simul dicendum est, quoniam pariter cælavere Mausoleum. Sepulchrum hoc est ab uxore Artemisia factum Mausolo, Cariæ regulo, qui obiit olympiadis centesimæ septimæ anno secundo. Opus id ut esset inter septem miracula, hi maxime fecere artifices. Patet ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes, brevius a frontibus, toto circumitu pedes quadringentos quadraginta, attollitur in altitudinem viginti quinque cubitis (= 11 m.), cingitur columnis triginta sex. Pteron vocavere circumitum. Ab oriente cælavit Scopas, a septentrione Bryaxis, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares, priusque quam peragerent, regina obiit. Non tamen recesserunt nisi absoluto, iam id gloriæ ipsorum artisque monimentum iudicantes; hodieque certant manus. Accessit et quintus artifex. Namque supra pteron pyramis altitudinem inferiorem æquat, viginti quattuor gradibus in metæ cacumen se contrahens; in summo est quadriga marmorea, quam fecit Pythis. Hæc adiecta centum quadraginta pedum altitudine totum opus includit (= 42 m.).»

Hecatomnidarum stirps ad annum 334 regnavit, quo anno in Alexandri manus omnis Asia venit (Halicarnasso igne deleta). Anno 285 Ptolemæi, inde ab anno 189 Rhodii, primo a.Chr.n. sæculo Romani rerum potiti sunt. Floruit Halicarnassus sub Imperio ultimum. Anno 1402 a militibus Cruce signatis, anno 1522 a Turcis est expugnata.

Præter Herodotum, supra memoratum, etiam Heraclitus epigrammaticus, Callimachi amicus (cuius unum epigramma superest Dorica dialecto pulcherrime concinnatum, Anth.Pal., 7,465), et Dionysius rhetor rerumque scriptor (s. I a.Chr.n.) Halicarnasso oriundi sunt.

Præcipua invisenda :

Cum recens oppidum Bodrum quod nunc est eodem loco sit sine intermissione ab hominibus cultum atque habitatum, ut sæpe fit, antiquiorum ædificiorum ubique sunt vestigia quidem, sed vix integre servata. Varia sunt fundamenta, quæ fuerunt templorum, sicut Martis, quorum tamen pauca supersunt. Caveæ theatri iuxta acropolin sitæ gradus sunt partim servati atque effossi. Mœnium etiam vestigia sunt quædam. Sepulchra varia supersunt.

Halicarnassi theatrum

Mausoleum. Perquam insigne Halicarnassi monumentum, quod inter septem mundi miracula numerabatur, fuit Mausoli sepulcrum ab Artemisia uxore anno a.Chr.n. 353 conditum, cuius præcipuæ reliquiæ Londinii nunc adservantur in Museo Britannico, postquam Carolus Newton eques anno 1856-7 situm Mausolei terminavit. In ipso situ vix quicquam superest, quod etiam ex lapidibus viridibus qui fundamentum fuerunt, inde ab anno 1404, equites Iohannitæ arcem suam exstruere cœperant (Mausoleum s. XV iam erat terræ motibus deletum, sed sæculo XII, teste Eustathio, archiepiscopo Thessalonicensi, qui commentarium scripsit in Homerum, adhuc integrum stabat et splendebat). Exemplaria recentius ficta operis cælati in situ sunt; antiquum opus Londinii in Museo Britannico, cum statuis Mausoli et Artemisiæ, tuto servatum admirari licet.

Arx Iohannitarum

Arx Iohannitarum s. XV formam præbet fere quadraticam, 180 x 185 m. Mœnibus est validis exstructa et quattuor turribus ornata quarum custodia quattuor equitum nationibus: Gallicæ videlicet, Germanicæ, Anglicæ et Italicæ credebatur. Altissimum locum obtinet Gallorum turris 47,5 metra supra libram maris sita. Intus invisi licet museum.

Cnidus

Venus Cnidi (in Museo Vaticano)

Antiqua Cnidus prope portum vici qui nunc est, nomine Datça (ductum ex antiquo «Stadia», quod alterum nomen oppidi apud Plinium est, Nat. 5,104), ad septemtriones versus sita est. Medio autem sæculo IV a.Chr.n. totum transfertur oppidum in occidentem, ad extremam pæninsulam, prope Turcorum vicum Tekir, quæ Cnidus recentior nominatur.

Cnidi antiquioris (Datça) vestigia vix sunt, mœnium videlicet sæculi V exeuntis, præterea fani veterrimi fundamentum, varia antiqua sepulchra et nonnullæ testæ, quæ ad VII a.Chr.n. sæculum reduci possunt. Primam tamen oppidi originem ad tertium mille annorum spatium quod Christum natum antecedit revocare licet, cum quædam sint tabellæ fictiles, in quibus oppidi nomen apparet (ki-ni-di-ya). Græcorum coloni sæculo XII (per Doricas, quas vocant, incursiones) agrum Cnidium incolere cœperunt; Doricam coloniæ originem etiam produnt nomina mensium, gentium, institutorum. Quæ Doricæ consuetudines ad Romana usque tempora vigere perrexerunt («ab ea (sc. Cnido) Doris incipit» ait Plinius, Nat. 5,104). Ipsum autem oppidum Herodoto teste (1,174) condiderunt Lacedæmonii, ipsi tamen Cnidii originem sibi finxerunt oppidum Argum. Sæculo a.Chr.n. VII Cnidus florebat pollebat vigebat oppidum. Navibus enim petebant mercatores Cnidii insulas, terram continentem, Ægyptum (ubi coloniam Naucratin una cum aliis condiderant), usque Italiam. Neque mirum quod suis divitiis anno circiter 555 Delphis ærarium marmoreum exstrui curaverunt quod totius Græciæ admirationem movebat. Hexapolin (cum Ialyso, Camiro, Lindo, Coo, Halicarnasso), Dorici quidem iuris, Cnidii constituerant et Apollinis colebant fanum (cuius situs in dubio stat), apud quod quinto quoque anno ludos agebant (in quorum testimonium duo tituli exstant). Qui ludi agonibus athleticis, musicis et hippicis innotuerunt. Anno 540 a.Chr.n. Persis sese dederunt, qui ab anno 546 Harpago duce Lydiorum regnum expugnaverant. Sub Persarum autem dicione oppidum florere perrexit et quadam libertate fruebatur, qua re cum Ionica contra Persas seditione sese non coniunxit. Neque mercatura ex his vicissitudinibus damnum videtur esse perpessa. Anno 479/8 vel 469 Persis profligatis fœderi maritimo Attico sese Cnidus adiunxit sicut et aliæ civitates Rhodiæ. Quæ coniunctio usque ad annum 411 mansit inviolata. Sæculo V exeunte, IV ineunte iterum ad Persarum imperium (Artaxerxis II) pertinebat et renovata conditione (modo Hippodamico rectangulari modo ordinata atque per gradus consurgenti) novisque portibus, militari scilicet et mercatorio, parva transitione et ponte inter se coniunctis, theatris, scholis, anno circiter 360 mirum in modum florere denuo cœpit.

Cnidii fuerunt Ctesias (s. v ex.), clarissimus medicus et rerum scriptor qui de Perside et India scripsit, et Eudoxus (400-337) mathematicus, geographus, astronomus, discipulus, ut ferebat, Platonis (Cic. Rep. 1,22), qui observatorium condidit, et legum codicem Cnidi fertur instituisse, et Sostratus (s. III in.) architectus Phari Alexandrini. Hic idem architectus primus omnium pensilem ambulationem Cnidi fecisse traditur (cf. Plinii Nat. 36,83). Cnidium quoque celeberrimum Veneris signum opus Praxitelis in tholo quodam venerationi atque admirationi proponebatur (cf. Plinii Nat. 7,127: «Praxiteles marmore nobilitatus est Cnidiaque Venere præcipue vesano amore cuiusdam iuvenis insigni et Nicomedis æstimatione regis grandi Cnidiorum ære alieno permutare eam conati»). Quæ dea, oppidi princeps, et cognomine «Euplœa», in Cnidiorum nummis inde a sæculo VII apparet.

Cnidus anno 334 Alexandro se dedit; quo mortuo anno 285 sub Ptolemæorum, atque anno 190 sub Rhodiorum dicionem venit; anno 167 libera est a Romanis renuntiata; florebat sub Imperio ultimum et sedes facta est episcopi; media ætate iamiam derelinquebatur atque dilabitur.

Parietinas celebriores Cnidus recentior (Tekir) adservat, quas annis 1857-1858 Carolus Newton Anglus eruderavit, partimque Londinium, in Museum Britannicum transferendas curavit. Teste Strabone duplex fuit oppidum, partim in insula adiacenti, partim in terra continenti exstructum (14,2,15). Mœnia sunt in parte septentrionali partim servata, tribus olim portis instructa. Invisi possunt hæc præcipua: in parte septentrionali: reliquiæ fani Cereris (cuius signum Londinii est in Museo Britannico), a sæculo II a.Chr.n. ad III p.Chr.n.; theatrum maius parum servatum; theatrum minus in meridiem versus ad portum spectans; ad occidentem: fundamenta templi Veneris Euplœæ, ad mare spectantis, in formam tholi (signum deæ repertum non est, sed multa sunt exemplaria); reliquiæ aræ ingentis.

Caunus

Situs oppidi Cauni (nunc Dalyan) ex anno 1842 iterum innotuit, sed recentius tantum effossiones a Turcis factæ sunt. Numquam Græcæ sed Caricæ habebatur originis atque sui prorsus generis (autochthones Cauneos vocat Herodotus 1, 172) inter Lyciam et Cariam situm oppidum, quamquam ipsi ex Creta sese oriundos opinabantur Caunei (teste quoque Strabone 14,2,3). Oppidum aere insalubri olim famosum, culicibus etiam infestum suorumque habebatur abundantia pomorum noxium atque maleficum (nam, mirabile dictu, poma, quibus felix abundat Caunus, quibusque Caunei fruebantur, secundum antiquos medicos provocabant febrim). Parietinæ etiamnunc magnam partem in palude iacent, sed Turcorum diligentia culices inde ab anno 1948 exstirpati sunt.

Cauni historia quam proxime accedit ad Cnidi atque Halicarnassi, quarum vicissitudines: Persarum scilicet dominationem, Græcorum Atheniensium, iterum Persarum, postea Alexandri, Ptolemæorum, Rhodiorum, Romanorum, supra fusius memoravimus. Sub Imperio vigebat oppidum et pisce salito et siccato, pomis atque servis venum dandis florebat eximie.

Visu digna hæc præcipue proponuntur :

Arx, quingentos pedes alta, duabus partibus exstructa, ex parte orientali præsertim eminet, parietinæ autem in ea magnam partem Mediæ Ætatis sunt vestigia; mœnia quæ supersunt ætatis diversæ sunt (IV/III s. a.Chr.n.; antiquiora ad ipsum Mausolum reducuntur). Theatrum sat bene servatum in occidentem versus situm Romanæ ætatis est et visu pulchrum; stoæ (porticus), generis Dorici et ætatis Hellenisticæ, atque nymphæi, ætatis forsitan Vespasiani, vestigia sunt pauca. Variorum templorum (numero sex) sunt fundamenta. Thermas et palæstram etiam in ecclesiam Byzantiam mutatas conspici licet. Sepulchra autem, more Lyciorum in rupe excisa atque exsculpta, frontibus variis eximie ornata, duobus ordinibus disposita, a sæculo a.Chr.n. IV ad Romana usque tempora in usu manserunt atque pulcherrimum præbent navigantibus prospectum.

Antequam Rhodum pervenimus stationem fecimus in parva pulcherrimaque

insula, cui nomen est Syme.

RHODVS

auctore Gaio Licoppe

Rhodus est nomen cum totius insulæ tum urbis capitis.

Origines

Iam insunt incolæ temporibus præhistoricis.

Etymologia nominis incerta est. Pindarus in septimo carmine Olympico narrat nympham Rhodon, Aphrodites filiam, Helii uxorem esse.

Circa annum 1100 a.Ch.n. Hellenes Dorii adveniunt et condunt tria oppida, quibus nomina sunt Ialysos, Lindos et Camiros (Ilias, II, 670). Hæc tria oppida una cum Halicarnasso, Cnido et Coo constituunt Hexapolin Doricam.

Hæc oppida ob commercium maritimum magna prosperitate fruuntur. Septimo sæculo a tyrannis gubernantur. Unus ex eis, Cleobulus, qui Lindi regnabat, numeratur inter septem Græciæ sapientes.

Ineunte quinto sæculo Rhodus est in Persarum dicione.

Anno 477 Rhodii participant primam confœderationem ab Atheniensibus creatam.

Rhodi urbis et portus conditio

Anno 408 hæc tria oppida statuunt novam urbem in septentrionali extremitate insulæ condere, quæ sit sedes politica, religiosa et commercialis. Urbs exstruitur secundum præcepta Hippodami Milesii, celeberrimi architecti illius temporis. Mox floret nova urbs.

Primum eius regimen est oligarchia; urbs Spartæ auctoritatem subit usque ad annum 396. Postea sibi imponit constitutionem democraticam atque ad Athenas se convertit.

Anno 356 Mausolus, Cariæ rex, ei præsidium imponit.

Anno 394 Rhodus participat secundam Athenarum confœderationem; Athenienses iuvat, una cum Persarum classe, ad Spartam Cnidi devincendam.

Rhodii, Persarum socii, eos iuvant ad Tyrum defendendam inter Alexandri obsidionem. Devictis Persis, præsidium Macedonicum debent anno 332 accipere.

Æschines post certamen oratorium, quo ab æquali æmuloque Demosthene anno 330 victus est, Athenas sua sponte relinquit seque Rhodum confert, ubi oratorum scholam condit; tanta manet fama huius scholæ, ut tribus sæculis post Cato, Cicero, Cæsar, Cassius, Brutus et Lucretius eam frequentent.

Ætas Hellenistica

Alexandro mortuo, propter negotia fovenda Rhodii pactum faciunt cum Ptolemæis Ægypti, id quod Antigono displicet; Demetrios Poliorcetes, Antigoni filius, Rhodum anno 305 terra marique maximis copiis integrum annum frustra obsidet. Ad hanc victoriam celebrandam Rhodii statuunt ingentem Helii statuam exstruere, quæ vocari solet Colossus Rhodius, unum ex septem mirabilibus mundi antiqui.

Chares Lindius opera regit; duodecim anni necessarii sunt ad hunc colossum, 33 metra altum, exstruendum (292-280); 14 metra altior est Neoeboracensis Libertatis statua, cui colossus exemplum fuit. Nescimus ubi antiquitus positus sit; a Medio Ævo dicitur supra aditum Rhodii portus (Mandraki) fuisse, navibus inter eius crura transeuntibus; hoc tamen videtur fieri non posse; præterea, si ibi fuisset, post collapsionem ipso loco relinqui non potuisset, nam accessum in portum impedivisset; potius videtur fuisse iuxta portum. Anno 2008, Ursula Vedder monstravit colossum verisimiliter fuisse in monte Smith, unde despectus est in portum; ibi enim erat templum, quod Apollinis dicitur, sed etiam Helii fuisse potest; iuxta enim sunt ingentia fundamenta, in quibus colossus erigi potuit.

Tandem perfectus, colossus vix 56 annos stat integer; anno enim 226 ob vehementem terræ motum corruit. Ptolemæus III pecuniam offert ad statuam restituendam, sed Rhodii negant propter Delphicum oraculum, quo monentur se Helium offendisse. Etiam vero iacens, ut a Strabone describitur (XIV, 2, 5), Colossus lustratores attrahit eorumque animum movet. Tribus fere sæculis post Colossi ruinam, Plinius Maior scribit hæc: «Ante omnis autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum, post LXVI annum terræ motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleræque statuæ» (Hist. Nat., XXXIV, xviii, 41).

Nescimus quam diu colossus manserit iacens. Theophanes Confessor, Byzantius monachus chronographusque, ineunte nono sæculo narrat prædatores Arabes anno 654 omnes colossi reliquias abstulisse: 13 tonnas æris et 7 tonnas ferri ad naves transportatas Ephesumque vectas a quodam Iudæo negotiatore emptas esse. Solus tamen Theophanes hoc narrat, quod videtur esse omnino fictum. Colossi reliquiæ videntur iam multo antea disparuisse.

Post obsidionem clari Demetrii Poliorcetis fractam, augetur Rhodi fama, quæ mox consuetudinem iungit cum Romanis. Eius prosperitas ad fastigium tendit. Eius moneta ubique accipitur. Eius ius commerciale ab omnibus adhibetur, ita ut tribus sæculis post Augustus id addat iuri Romano. Usque 80 milia incolarum numerantur. Urbs ornatur templis, theatris et innumerabilibus statuis. Lysippus Solis Currum effingit et Chares Colossum, ut supra dictum.

Iam tertio sæculo a.Ch.n. piratæ commercio maritimo plurimum nocent. Quare Rhodus amicitiam facit cum Cretensibus ad eos exterminandos.

Regnum Philippi V (221-179) est fastigium potentiæ Macedoniæ. In Illyria contra Romanos decertat atque anno 215 cum Hannibale in Italia prœliante amicitiam facit. Hoc Romanis displicet, quare, Hannibale Zamæ anno 202 devicto, Philippum V aggrediuntur et Cynocephalis anno 197 profligant.

Rhodus a tempore secundi belli Punici facta est socia Romanorum. Una tamen est exceptio tempore Persei, Philippi V filii, quocum amicitiam faciunt. At, Perseo a Romanis anno 168 Pydnæ devicto, Romani, huius defectionis non immemores, potius portui Deli favent quam Rhodi, id quod commercio Rhodio est magno detrimento.

Lustratio urbis Rhodi

Urbs constat e duabus partibus: parte vetere intra mœnia mediævalia et parte nova ab anno 1912 extra mœnia exstructa.

Reliqua veteris urbis pars:

Portus centralis vel Commercii, mœnibus circumdatus.

Tribunal commercii (XVI sæculi).

Domus archiepiscopi (XV sæculi): sedes sive archiepiscopi Latini sive metropolitæ Græci.

Mandraki: portus iam in usu antiquitus, in cuius aditu, ut falso narratur, erigebatur Colossus, sed ubi Itali æneum signum cervi et cervæ posuerunt, insulæ Rhodi insignia.

Mœnia 4 chiliometra longa:

Porta «d’Amboise»: inter omnes maximi momenti.

Unicuique «linguæ» tribuebatur pars mœnium defendenda. Per partem «linguæ Hispanicæ» ceteris debiliorem intraverunt Turci in fine obsidionis anno 1522.

Acropolis urbis antiquæ:

Stadium (III s. a.Ch.n.) ab Italis restauratum.

Theatrum: totum ab Italis restauratum.

Templum Apollinis (aut Helii), cuius supersunt 3 columnæ.

Acropolis undevicesimo sæculo nomen montis Smith sumpsit, quia anno 1802 Anglus admiralis Smith prætorium suum Rhodi collocavit.

Lindus

Rhodo est iter 55 chiliometrorum.

Pulchrum oppidum, ubi adhuc supersunt domus quinti decimi sæculi.

In acropoli reliquiæ monumenti et theatri antiqui.

Castellum Equitum.

Sanctuarium Athenæ Lindiæ (IV s. a.Ch.n.), ab Italis partim restauratum.

In monte Krana sunt nonnulla sepulcra hypogea.


LIBRI VTILES

Otto Benndorf - George Niemann, Reisen im südwestlichen Kleinasien. Band I. Reisen in Lykien und Karien, durchgeführt im Auftrage des k.k. Ministeriums für Cultus und Unterricht, unter dienstlicher Förderung durch Seiner Majestät Raddampfer «Taurus» Commandant Fürst Wrede, mit einer Karte von Heinrich Kiepert, Vindobonæ 1884.

Karl Baedeker, Konstantinopel, Balkanstaaten, Kleinasien, Archipel, Cypern: Handbuch für Reisende, Lipsiæ, 19142, præcipue pp. 448-452.

Les Guides Bleus: Roumanie, Bulgarie, Turquie, Rhodes, Chypre, Lutetiæ Parisiorum 1933, præcipue pp. 650-658.

David Magie, Roman Rule in Asia Minor to the end of the third century after Christ. I: Text. II: Notes, Princeton 1950.

Freya Stark, The Lycian shore, Londinii 1956 (tractat etiam Cariam).

Alfred Laumonier, Les cultes indigènes en Carie, Lutetiæ Parisiorum 1958.

Les Guides Bleus: Grèce, Lutetiæ Parisiorum 1967, pp. 882-906.

George E. Bean, Turkey beyond the Mæander, Londinii 1971, 1989.

Simon Hornblower, Mausolus, Oxonii 1982.

John Freely, The western shores of Turkey, Londinii 1988, præcipue pp. 222-260.

Ülgür Önen, Karien. Südliche Westküste der Türkei, Constantinopoli 1989.

Guide Michelin: Grèce, Lutetiæ Parisiorum 1993, pp. 235-242.

Ignacio J. Adiego, The Carian Language, Lugduni Batavorum 2007.

Manolis G. Protopsaltis, Rhodes, Athenis s.d.

Ætas Romana

In Romanorum bello civili difficile est præscire quis victor futurus sit. Rhodii imprimis Pompei partes, postea Antonii sequuntur. Augustus victor in Rhodios tamen non sævit, sed eis confirmat titulum Civitatis sociæ. Vespasianus urbem Imperio adiungit. Imperante Diocletiano fit caput provinciæ insularum.

Sanctus Paulus eam visitat; mox fit sedes episcopi. Quarto sæculo episcopus Rhodius titulum metropolitæ accipit ac 12 diœceses archipelagi regit.

Ætas Mediævalis

Ab anno 653 Rhodus compluries vastatur ab Arabibus, præsertim annis 654 et 807.

Nono sæculo metropolita Rhodius a Roma secessionem facit et schismaticum Photium sequitur. Postea tamen, anno 1274, metropolita Rhodius Lugduni concilium participat ac coniunctioni Ecclesiæ Orientalis et Occidentalis subscribit.

Anno 1082 imperator Constantinopolitanus Alexius Comnenius Venetiis magna privilegia commercialia dat Rhodo.

Tempore Cruciatarum expeditionum, naves Christianorum stationem sæpe faciunt in insulæ portibus. Cum anno 1204 quarta Cruciata expeditio Constantinopolin expugnat et diripit, eius duces decernunt «Partitionem terrarum imperii Romani» et condunt Imperium Latinum Constantinopolitanum. Tunc Græcus Rhodi præfectus statuit sui iuris esse, sed anno 1248 Genuenses insula potiuntur et illuc arcessunt Hierosolymitanos Equites sancti Iohannis, qui e Palæstina ab Arabibus expulsi sedem primum collocaverant in insula Cypro. Equites anno 1309 tota insula potiuntur, a quo tempore vocantur Equites Rhodii.

Ordo Equitum sancti Iohannis primus est ordinum huius generis Medio Ævo creatorum. Circa annum 1050 mercatores Reipublicæ maritimæ Amalfitanæ a califa Ægypti licentiam obtinent ecclesiam, monasterium et nosocomium Hierosolymis exstruendi ad iuvandos peregrinos christianos aut non christianos; sic nascitur Ordo sancti Iohannis Hierosolymitanus. Hierosolymis anno 1099 a Crucesignatis captis, frequentiores fiunt peregrini, sed, repugnantibus mahumetanis, ordo sancti Iohannis fit militaris. Tandem anno 1113 agnoscitur ut verus ordo religiosus a papa Paschale II. Equitum insigne est crux Amalfitana octo acuminibus ornata.

Ab anno 1120 etiam magis militaris fit ordo. In viis, quæ Hierosolyma ducunt, exstruunt multa nosocomia et arces optime munitas, quarum maxime celebris vocatur «Krak equitum». Equites dividuntur in tres classes: milites, ministros et capellanos; etiam dividuntur secundum sermonem patrium in septem «linguas»: Provinciam, Arverniam, Franciam, Italiam, Hispaniam, Magnam Britanniam et Germaniam. Singulæ «linguæ» a «baillivo» (bailli) reguntur; baillivorum cœtus erat canonicus ordo, cui præsidebat Magnus Magister. Inter hos Magnos Magistros tres clariores sunt: Fulcus de Villaret, qui ordinem Rhodi collocavit, Petrus d’Aubusson, qui valuit obsidioni Turcorum Mahometi II resistere et Villarius (Villiers) de l’Isle Adam, qui insulas Turcis cedere coactus est et se in Italiam contulit.

Rhodo potiti, Equites magnam classem instruxerunt atque commercio faverunt. Papa Clemens V eis tribuit partem bonorum Ordinis Templi anno 1312 aboliti. Propriam monetam cudebant et coniunctiones diplomaticas habebant cum ceteris civitatibus.

Turcis duo sæcula resistere valuerunt, intra quæ duas maiores obsidiones reppulerunt victores, primam sultani Ægypti anno 1444, alteram sultani Turcorum Mahumeti II anno 1480. Anno 1522, Soleimanus Magnificus, cum Rhodum expugnare statuisset, exercitum centum milium militum ingenti classe illuc adduxit. Ad defendendam urbem munitam tantum erant 650 equites, 200 nautæ Genuenses et 50 nautæ Venetii; qui tamen sex menses resistere valuerunt. Papa Hadrianus VI christianos principes obsecravit, ut Rhodum auxilium mitterent, sed frustra. Die 1 m. Ianuarii a. 1523 Magnus Magister Villarius de l’Isle Adam Rhodum reliquit una cum eis 180 equitibus, qui tantum supererant. Ordo Equitum tunc migravit in insulam Melitam, quam eis tribuerat imperator Carolus V.

Turci Rhodum occupaverunt usque ad annum 1912; tunc post brevem obsidionem Itali insula potiti sunt, quæ facta est caput orbis duodecim insularum. Græci tamen incolæ harum insularum Italorum occupationem ægre tulerunt et valde gavisi sunt, cum anno 1948 Græciæ pars facti sunt.

Collachium: Pars veteris urbis, ubi residebant Equites; intrandum est per Portam Libertatis (antea Portam Cervorum), quam Itali anno 1924 in mœnibus instruxerunt.

Via Equitum: architectura quinti decimi sæculi.

Nosocomium Equitum, ubi instructum est museum archæologicum.

Palatium Magni Magistri. Perfectum exeunte quinto decimo sæculo, est arx cum accessu ad mœnia. Turci eo usi sunt ut carcere. Anno 1856 displosione pulveris pyrii corruit. Ante alterum bellum mundanum laute restauratum est iussu ducis Mussolini; ornatum est operibus musivis ex vicinis insulis allatis, præcipue Coo.