Circulus Latinus Bruxellensis sub auspiciis sodalitatis Melissae necnon fundationis «Humanitas Europae» Bruxellis congregari solet secundo quoque mense, moderante Gaio Licoppe, ad Latinitatem iucunde exercendam.
Saturni die 2 m. Mai a. 2026
Octo convenerunt participes, inter quos unum novum magno gaudio accepimus.
Argumentum tractavimus de hoc argumento: Ubi bene ibi patria.
Pater meus, medicus cum esset, fecerat studia humaniora Graeca et Latina, sed, perfectis his studiis, linguas classicas neglexerat. Saepe tamen dicebat: «Ibi bene, ubi patria» cuius sensus idem non est.
Argumentum dividendum est:
- «Ubi bene» quid nobis hodie significat «bene esse»?
Imprimis in pace. Bonum gratumque munus.
- «ibi patria» quid hodie concivibus nostris significat «patria»?
Horatius olim respondit: «Dulce et decorum est pro patria mori» (Carmina, III, 2, 13).
Eratne olim verum? Estne adhuc verum?
Cum puer studia primaria facerem ante alterum bellum mundanum, multum in classe de patria Belgica inculcabant magistri; tum nondum agebatur de Belgica dividenda sed laudanda; omnia in Belgica, dicebant magistri, erant eximia; Rubens v.g. maximus erat omnium pictorum, imperator Carolus Quintus in Belgica natus erat et maximum palatium habebat Bruxellis, specus sub Scaldi maximum opus huius generis erat, cataracta Coo una e maximis cataractis erat, etc... Quis non gloriaretur de tam praestanti patria?
Nostro tempore pauci possunt domum stabilem habere, ubi servetur memoria familiae. In maximis civitatibus, ut USA, plerique non laborant ubi nati sunt, quin etiam laboris sedem et domicilium compluries mutant; ergo domum habere non possunt et vitam degunt in cenaculum conductum.
Longa fuit disputatio de his quaestionibus, quid sit «bene esse», quis adhuc velit pro patria mori, et ita porro. Particeps Germanus dixit vocabulum Theodiscum Heimat bene exprimere notionem regionis natalis.
Post pausam cafeariam tractare perreximus Titini imagines De templo Solis in album proiectas, quas descripsimus et quarum textus in Latinum vertimus.
Ultima sessionis pars constitit e duobus textibus in Latinum a Francisca conversis, qui mirum in modum spectabant ad argumentum propositum.
Denique omnes una iucunde necnon Latine cenavimus in propinqua caupona.
Proxima sessio circuli Bruxellensis fiet mense Septembri. Interea bene valete!
Iohannes-Iacobus Rousseau (1712-1778), Cogitationes de Poloniae administratione
Ab anno 1768 nobiles Poloni, confoederatione ‘de Bar’ vocata congregati, reluctantur regi Stanislao II quem habent nimis deditum Russicae imperatrici Catharinae II. Lutetiam mittunt comitem Michaelem Wielhorski, qui subsidium ibi quaerat. Comes Iohannem-Iacobum Rousseau aestate anni 1770 convenit. Rousseau anno insequenti conscribit Cogitationes suas de Poloniae administratione, quae in lucem tantum edentur anno 1782 auctore vita functo, sed interea tamen manuscriptae innotescunt.
Poloniae condicio tum temporis est in ore omnium. Fridericus Melchior Grimm Cogitationes Russavianas iudicat esse utopiam. Voltarius, qui imperatricem admiratur, divisioni Poloniae favet. Alii auctores de eadem quaestione varia conscribunt opera.
Russavius in Cogitationibus suis tractat modum Poloniae ita mutandae ut sui iuris maneat inter magnas nationes quae sunt Russia, Borussia et Austria. Proponit monarchiam electam et regionum institutionibus nitentem. Ut cives in patriam inflammati rem publicam participent, suadet ut educatio ante omnia ducat ad amorem patriae.
Aliquo loco de argumento nostro scribit haec: «Inveniendi sunt ludi, festa, sollemnitates quae tam propriae sint huic aulae, ut nusquam alibi inveniantur. Oportet Polonia festivior sit ceteris nationibus, at non eodem modo. Ne multa, ita invertendum est exsecrabile proverbium ut omnis Polonus imo pectore dicat ‘Ubi patria, ibi bene’, non ‘Ubi bene, ibi patria’. Quantum fieri potest, nihil destinetur proceribus divitibusque! Multa fiant spectacula sub divo, in quibus ordines sedulo discernantur, sed quae totus populus etiam participet, sicut antiquitus mos erat.»
Hector St. John de Crèvecoeur (1735-1813), Letters from an American farmer
Letter III: What is an American
Quod studium pauper migrans Europaeus praestare poterat terrae, ubi nihil possidebat? Linguae notitia, amor nonnullorum familiarium tam pauperum quam ipse erat, sola erant vincula quibus tenebatur; haec terra nunc id est, quod ei dat nationem, panem, praesidium. unde fit ut ‘Ubi panis, ibi patria’ sententia sit omnium emigrantium.
Quid ergo est Americanus, ille homo novus? Est sive Europaeus, sive ab Europaei stirpe oriundus, unde haec mira sanguinis mixtura quae nusquam alibi invenitur. Exemplo afferre possum familiam in qua avus fuit Anglus eiusque uxor Batava, quorum filius Francogallam in matrimonium duxit ac quattuor eorum filii uxores habent variarum nationum.
Ille est Americanus, qui, post se relinquens vetera praeiudicia veteresque consuetudines, mores novos accipit e novo vivendi modo quem amplexus est, nova administratione cui paret, novo ordine ad quem pertinet. Americanus fit cum recipitur in bracchia eximiae nostrae Almae Matris. (...)
Americanus est homo novus, qui novis principiis nititur; itaque nova proposita concipere debet novasque opiniones imbibere. Post otium non voluntarium, servitutem, paupertatem et inutilem laborem transiit ad alia opera, copioso victu remunerata. Hoc est, Americanum esse.