RHODVS
auctore Gaio Licoppe
Rhodus est nomen cum totius insulæ tum urbis capitis.
Origines
Iam insunt incolæ temporibus præhistoricis.
Etymologia nominis incerta est. Pindarus in septimo carmine Olympico narrat nympham Rhodon, Aphrodites filiam, Helii uxorem esse.
Circa annum 1100 a.Ch.n. Hellenes Dorii adveniunt et condunt tria oppida, quibus nomina sunt Ialysos, Lindos et Camiros (Ilias, II, 670). Hæc tria oppida una cum Halicarnasso, Cnido et Coo constituunt Hexapolin Doricam.
Hæc oppida ob commercium maritimum magna prosperitate fruuntur. Septimo sæculo a tyrannis gubernantur. Unus ex eis, Cleobulus, qui Lindi regnabat, numeratur inter septem Græciæ sapientes.
Ineunte quinto sæculo Rhodus est in Persarum dicione.
Anno 477 Rhodii participant primam confœderationem ab Atheniensibus creatam.
Rhodi urbis et portus conditio
Anno 408 hæc tria oppida statuunt novam urbem in septentrionali extremitate insulæ condere, quæ sit sedes politica, religiosa et commercialis. Urbs exstruitur secundum præcepta Hippodami Milesii, celeberrimi architecti illius temporis. Mox floret nova urbs.
Primum eius regimen est oligarchia; urbs Spartæ auctoritatem subit usque ad annum 396. Postea sibi imponit constitutionem democraticam atque ad Athenas se convertit.
Anno 356 Mausolus, Cariæ rex, ei præsidium imponit.
Anno 394 Rhodus participat secundam Athenarum confœderationem; Athenienses iuvat, una cum Persarum classe, ad Spartam Cnidi devincendam.
Rhodii, Persarum socii, eos iuvant ad Tyrum defendendam inter Alexandri obsidionem. Devictis Persis, præsidium Macedonicum debent anno 332 accipere.
Æschines post certamen oratorium, quo ab æquali æmuloque Demosthene anno 330 victus est, Athenas sua sponte relinquit seque Rhodum confert, ubi oratorum scholam condit; tanta manet fama huius scholæ, ut tribus sæculis post Cato, Cicero, Cæsar, Cassius, Brutus et Lucretius eam frequentent.
Ætas Hellenistica
Alexandro mortuo, propter negotia fovenda Rhodii pactum faciunt cum Ptolemæis Ægypti, id quod Antigono displicet; Demetrios Poliorcetes, Antigoni filius, Rhodum anno 305 terra marique maximis copiis integrum annum frustra obsidet. Ad hanc victoriam celebrandam Rhodii statuunt ingentem Helii statuam exstruere, quæ vocari solet Colossus Rhodius, unum ex septem mirabilibus mundi antiqui.
Chares Lindius opera regit; duodecim anni necessarii sunt ad hunc colossum, 33 metra altum, exstruendum (292-280); 14 metra altior est Neoeboracensis Libertatis statua, cui colossus exemplum fuit. Nescimus ubi antiquitus positus sit; a Medio Ævo dicitur supra aditum Rhodii portus (Mandraki) fuisse, navibus inter eius crura transeuntibus; hoc tamen videtur fieri non posse; præterea, si ibi fuisset, post collapsionem ipso loco relinqui non potuisset, nam accessum in portum impedivisset; potius videtur fuisse iuxta portum. Anno 2008, Ursula Vedder monstravit colossum verisimiliter fuisse in monte Smith, unde despectus est in portum; ibi enim erat templum, quod Apollinis dicitur, sed etiam Helii fuisse potest; iuxta enim sunt ingentia fundamenta, in quibus colossus erigi potuit.
Tandem perfectus, colossus vix 56 annos stat integer; anno enim 226 ob vehementem terræ motum corruit. Ptolemæus III pecuniam offert ad statuam restituendam, sed Rhodii negant propter Delphicum oraculum, quo monentur se Helium offendisse. Etiam vero iacens, ut a Strabone describitur (XIV, 2, 5), Colossus lustratores attrahit eorumque animum movet. Tribus fere sæculis post Colossi ruinam, Plinius Maior scribit hæc: «Ante omnis autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lindius, Lysippi supra dicti discipulus. LXX cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum, post LXVI annum terræ motu prostratum, sed iacens quoque miraculo est. Pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleræque statuæ» (Hist. Nat., XXXIV, xviii, 41).
Nescimus quam diu colossus manserit iacens. Theophanes Confessor, Byzantius monachus chronographusque, ineunte nono sæculo narrat prædatores Arabes anno 654 omnes colossi reliquias abstulisse: 13 tonnas æris et 7 tonnas ferri ad naves transportatas Ephesumque vectas a quodam Iudæo negotiatore emptas esse. Solus tamen Theophanes hoc narrat, quod videtur esse omnino fictum. Colossi reliquiæ videntur iam multo antea disparuisse.
Post obsidionem clari Demetrii Poliorcetis fractam, augetur Rhodi fama, quæ mox consuetudinem iungit cum Romanis. Eius prosperitas ad fastigium tendit. Eius moneta ubique accipitur. Eius ius commerciale ab omnibus adhibetur, ita ut tribus sæculis post Augustus id addat iuri Romano. Usque 80 milia incolarum numerantur. Urbs ornatur templis, theatris et innumerabilibus statuis. Lysippus Solis Currum effingit et Chares Colossum, ut supra dictum.
Iam tertio sæculo a.Ch.n. piratæ commercio maritimo plurimum nocent. Quare Rhodus amicitiam facit cum Cretensibus ad eos exterminandos.
Regnum Philippi V (221-179) est fastigium potentiæ Macedoniæ. In Illyria contra Romanos decertat atque anno 215 cum Hannibale in Italia prœliante amicitiam facit. Hoc Romanis displicet, quare, Hannibale Zamæ anno 202 devicto, Philippum V aggrediuntur et Cynocephalis anno 197 profligant.
Rhodus a tempore secundi belli Punici facta est socia Romanorum. Una tamen est exceptio tempore Persei, Philippi V filii, quocum amicitiam faciunt. At, Perseo a Romanis anno 168 Pydnæ devicto, Romani, huius defectionis non immemores, potius portui Deli favent quam Rhodi, id quod commercio Rhodio est magno detrimento.
Ætas Romana
In Romanorum bello civili difficile est præscire quis victor futurus sit. Rhodii imprimis Pompei partes, postea Antonii sequuntur. Augustus victor in Rhodios tamen non sævit, sed eis confirmat titulum Civitatis sociæ. Vespasianus urbem Imperio adiungit. Imperante Diocletiano fit caput provinciæ insularum.
Sanctus Paulus eam visitat; mox fit sedes episcopi. Quarto sæculo episcopus Rhodius titulum metropolitæ accipit ac 12 diœceses archipelagi regit.
Ætas Mediævalis
Ab anno 653 Rhodus compluries vastatur ab Arabibus, præsertim annis 654 et 807.
Nono sæculo metropolita Rhodius a Roma secessionem facit et schismaticum Photium sequitur. Postea tamen, anno 1274, metropolita Rhodius Lugduni concilium participat ac coniunctioni Ecclesiæ Orientalis et Occidentalis subscribit.
Anno 1082 imperator Constantinopolitanus Alexius Comnenius Venetiis magna privilegia commercialia dat Rhodo.
Tempore Cruciatarum expeditionum, naves Christianorum stationem sæpe faciunt in insulæ portibus. Cum anno 1204 quarta Cruciata expeditio Constantinopolin expugnat et diripit, eius duces decernunt «Partitionem terrarum imperii Romani» et condunt Imperium Latinum Constantinopolitanum. Tunc Græcus Rhodi præfectus statuit sui iuris esse, sed anno 1248 Genuenses insula potiuntur et illuc arcessunt Hierosolymitanos Equites sancti Iohannis, qui e Palæstina ab Arabibus expulsi sedem primum collocaverant in insula Cypro. Equites anno 1309 tota insula potiuntur, a quo tempore vocantur Equites Rhodii.
Ordo Equitum sancti Iohannis primus est ordinum huius generis Medio Ævo creatorum. Circa annum 1050 mercatores Reipublicæ maritimæ Amalfitanæ a califa Ægypti licentiam obtinent ecclesiam, monasterium et nosocomium Hierosolymis exstruendi ad iuvandos peregrinos christianos aut non christianos; sic nascitur Ordo sancti Iohannis Hierosolymitanus. Hierosolymis anno 1099 a Crucesignatis captis, frequentiores fiunt peregrini, sed, repugnantibus mahumetanis, ordo sancti Iohannis fit militaris. Tandem anno 1113 agnoscitur ut verus ordo religiosus a papa Paschale II. Equitum insigne est crux Amalfitana octo acuminibus ornata.
Ab anno 1120 etiam magis militaris fit ordo. In viis, quæ Hierosolyma ducunt, exstruunt multa nosocomia et arces optime munitas, quarum maxime celebris vocatur «Krak equitum». Equites dividuntur in tres classes: milites, ministros et capellanos; etiam dividuntur secundum sermonem patrium in septem «linguas»: Provinciam, Arverniam, Franciam, Italiam, Hispaniam, Magnam Britanniam et Germaniam. Singulæ «linguæ» a «baillivo» (bailli) reguntur; baillivorum cœtus erat canonicus ordo, cui præsidebat Magnus Magister. Inter hos Magnos Magistros tres clariores sunt: Fulcus de Villaret, qui ordinem Rhodi collocavit, Petrus d’Aubusson, qui valuit obsidioni Turcorum Mahometi II resistere et Villarius (Villiers) de l’Isle Adam, qui insulas Turcis cedere coactus est et se in Italiam contulit.
Rhodo potiti, Equites magnam classem instruxerunt atque commercio faverunt. Papa Clemens V eis tribuit partem bonorum Ordinis Templi anno 1312 aboliti. Propriam monetam cudebant et coniunctiones diplomaticas habebant cum ceteris civitatibus.
Turcis duo sæcula resistere valuerunt, intra quæ duas maiores obsidiones reppulerunt victores, primam sultani Ægypti anno 1444, alteram sultani Turcorum Mahumeti II anno 1480. Anno 1522, Soleimanus Magnificus, cum Rhodum expugnare statuisset, exercitum centum milium militum ingenti classe illuc adduxit. Ad defendendam urbem munitam tantum erant 650 equites, 200 nautæ Genuenses et 50 nautæ Venetii; qui tamen sex menses resistere valuerunt. Papa Hadrianus VI christianos principes obsecravit, ut Rhodum auxilium mitterent, sed frustra. Die 1 m. Ianuarii a. 1523 Magnus Magister Villarius de l’Isle Adam Rhodum reliquit una cum eis 180 equitibus, qui tantum supererant. Ordo Equitum tunc migravit in insulam Melitam, quam eis tribuerat imperator Carolus V.
Turci Rhodum occupaverunt usque ad annum 1912; tunc post brevem obsidionem Itali insula potiti sunt, quæ facta est caput orbis duodecim insularum. Græci tamen incolæ harum dwvdeka nhsw~n Italorum occupationem ægre tulerunt et valde gavisi sunt, cum anno 1948 Græciæ pars facti sunt.
Lustratio urbis Rhodi
Urbs constat e duabus partibus: parte vetere intra mœnia mediævalia et parte nova ab anno 1912 extra mœnia exstructa.
Collachium: Pars veteris urbis, ubi residebant Equites; intrandum est per Portam Libertatis (antea Portam Cervorum), quam Itali anno 1924 in mœnibus instruxerunt.
Via Equitum: architectura quinti decimi sæculi.
Nosocomium Equitum, ubi instructum est museum archæologicum.
Palatium Magni Magistri. Perfectum exeunte quinto decimo sæculo, est arx cum accessu ad mœnia. Turci eo usi sunt ut carcere. Anno 1856 displosione pulveris pyrii corruit. Ante alterum bellum mundanum laute restauratum est iussu ducis Mussolini; ornatum est operibus musivis ex vicinis insulis allatis, præcipue Coo.
Reliqua veteris urbis pars:
Portus centralis vel Commercii, mœnibus circumdatus.
Tribunal commercii (XVI sæculi).
Domus archiepiscopi (XV sæculi): sedes sive archiepiscopi Latini sive metropolitæ Græci.
Mandraki: portus iam in usu antiquitus, in cuius aditu, ut falso narratur, erigebatur Colossus, sed ubi Itali æneum signum cervi et cervæ posuerunt, insulæ Rhodi insignia.
Mœnia 4 chiliometra longa:
Porta «d’Amboise»: inter omnes maximi momenti.
Unicuique «linguæ» tribuebatur pars mœnium defendenda. Per partem «linguæ Hispanicæ» ceteris debiliorem intraverunt Turci in fine obsidionis anno 1522.
Acropolis urbis antiquæ:
Stadium (III s. a.Ch.n.) ab Italis restauratum.
Theatrum: totum ab Italis restauratum.
Templum Apollinis (aut Helii), cuius supersunt 3 columnæ.
Acropolis undevicesimo sæculo nomen montis Smith sumpsit, quia anno 1802 Anglus admiralis Smith prætorium suum Rhodi collocavit.
Lindus
Rhodo est iter 55 chiliometrorum.
Pulchrum oppidum, ubi adhuc supersunt domus quinti decimi sæculi.
In acropoli reliquiæ monumenti et theatri antiqui.
Castellum Equitum.
Sanctuarium Athenæ Lindiæ (IV s. a.Ch.n.), ab Italis partim restauratum.
In monte Krana sunt nonnulla sepulcra hypogea.
LIBRI VTILES
Otto Benndorf - George Niemann, Reisen im südwestlichen Kleinasien. Band I. Reisen in Lykien und Karien, durchgeführt im Auftrage des k.k. Ministeriums für Cultus und Unterricht, unter dienstlicher Förderung durch Seiner Majestät Raddampfer «Taurus» Commandant Fürst Wrede, mit einer Karte von Heinrich Kiepert, Vindobonæ 1884.
Karl Baedeker, Konstantinopel, Balkanstaaten, Kleinasien, Archipel, Cypern: Handbuch für Reisende, Lipsiæ, 19142, præcipue pp. 448-452.
Les Guides Bleus: Roumanie, Bulgarie, Turquie, Rhodes, Chypre, Lutetiæ Parisiorum 1933, præcipue pp. 650-658.
David Magie, Roman Rule in Asia Minor to the end of the third century after Christ. I: Text. II: Notes, Princeton 1950.
Freya Stark, The Lycian shore, Londinii 1956 (tractat etiam Cariam).
Alfred Laumonier, Les cultes indigènes en Carie, Lutetiæ Parisiorum 1958.
Les Guides Bleus: Grèce, Lutetiæ Parisiorum 1967, pp. 882-906.
George E. Bean, Turkey beyond the Mæander, Londinii 1971, 1989.
Simon Hornblower, Mausolus, Oxonii 1982.
John Freely, The western shores of Turkey, Londinii 1988, præcipue pp. 222-260.
Ülgür Önen, Karien. Südliche Westküste der Türkei, Constantinopoli 1989.
Guide Michelin: Grèce, Lutetiæ Parisiorum 1993, pp. 235-242.
Ignacio J. Adiego, The Carian Language, Lugduni Batavorum 2007.
Manolis G. Protopsaltis, Rhodes, Athenis s.d.