MELISSA, sodalitas perenni Latinitati dicata, est societas iuris Belgici sine scopo lucrativo.
A Gaio Licoppe anno 1986 condita est ad extrascholarem linguae Latinae institutionem fovendam. Actuosi Fundationis sodales nunc sunt :
* Gaius Licoppe, praeses
* Francisca Deraedt, secretaria et arcaria
* Volfgangus Jenniges, administrator
* Robertus Deprez, administrator
* Christianus Laes, administrator
* Theodoricus Sacré, professor academicus in Studiorum Universitate Lovaniensi et Fundationis patronus.
Fundationis Melissae statuta in Belgicis Actis Diurnis Officialibus divulgata sunt die 10 m. Iunii a. 1986.
Fundatio Melissa etiam arte coniuncta est cum Schola Nova eiusque moderatoribus Stephano Feye et Carolina Thuysbaert; est enim schola privata, in qua discipuli praeter materias obligatorias multum incumbunt in studium linguae Latinae et Graecae. Lingua Latina ibi docetur modo vivo, ita ut ipsi discipuli ea uti valeant et scribendo et loquendo.
Fundatio Melissa periodicum totum Latinum c.t. MELISSA sexies in anno edit auspiciis Musei Domus Erasmianae. Si quis exemplar inspiciendum accipere cupit, nos certiores faciat.
Fundatio Melissa conventus annuos curat habendos quibus omnium nationum vivae Latinitatis cultores congregentur.
Fundationis Melissae statuta in Belgicis Actis Diurnis Officialibus divulgata sunt die 10 m. Iunii a. 1986. Hic divulgatur eorum versio Latina.
Statuta Consociationis non lucrosae cui nomen
FVNDATIO MELISSA est
TITVLVS PRIMVS DE NOMINE - DE SEDE
Articulus primus : Consociationi nomen Fundatio Melissa est.
Articulus secundus : Sedes Consociationis in provincia iuridica Bruxellensi est. Tranferri potest in quamvis aliam provinciam iuridicam decreto a Consilio Administrationis lato. Nunc temporis sedes est Bruxellis in Via Introitus Tervuerensis numero 76. Sedis translatio eodem mense quo decreta est in appendice Actorum Diurnorum Officialium notificetur.
TITVLVS SECVNDVS DE FINE CONSOCIATIONIS
Articulus tertius : Consociationis est
primo : aliquid conferre ad linguam Latinam docendam quibusvis rationibus paedagogicis vel technicis ;
secundo : promovere " Latinitatem vivam ", id est curare ut sermo Latinus adhibeatur et niti ut lingua Latina propagetur, quae sit lingua communicationis inter nationes, utendo omnibus instrumentis scriptis vel audivisificis, proferendo acroases publicas, instituendo seminaria et studiorum circulos, conficiendo itinera, etc.
tertio : respicere institutionem cuiuslibet disciplinae. Consociatio potest omnia facere quae fini suo aliquo modo conveniant. Inter alia potest adiuvare vel participare omne propositum cum fine suo congruens.
TITVLVS TERTIVS DE SOCIIS
Articulus quartus : Consociatio constat e sodalibus et consortibus. Quinque minimum sodales sunto.
Articulus quintus : Sodales sunt primo : ii qui hoc documentum subscripserunt secundo : ii qui, sive consortes sive externi, a duobus minimum sodalibus praesentati, decreto Consilii Administrationis duabus partibus suffragiorum lato, ut sodales recipiuntur. Consortes sunt ii qui, scripto petentes, decreto Consilii Administrationis maiore parte suffragiorum lato, ut consortes recipiuntur. Consilium Administrationis de sodalibus vel consortibus recipiendis libero arbitrio decernit ; potest etiam dignitatem sodalis honoris causa hominibus a se delectis conferre, qua vero dignitate nulla iura in societate continentur.
Articulus sextus : Et sodales et consortes omni tempore, declaratione scripta ad Consilium Administrationis missa, Consociationem relinquere possunt. Consociationem reliquisse habetur sodalis aut consors qui eodem mense quo monitionem accepit contributionem debitam non solvit. Sodalis aut consors dimitti potest decreto a Concilio lato.
Articulus septimus : Neque sociis qui Consociationem reliquerunt aut dimissi sunt neque heredibus ipsorum quicquam iuris ad bona Consociationis competit.
TITVLVS QVARTVS DE CONTRIBVTIONIBVS
Articulus octavus : Sodalibus et consortibus contributio inaequalis iniungitur. Quae pecuniae summa contribuenda sit, statuitur a Concilio ; sed ne sit plus quam 250 eurones. Contributionem statuendo etiam distingui possunt diversae consortium classes, ut fautorum, benefactorum, munificorum, etc.
TITVLVS QVINTVS DE CONCILIO
Articulus nonus : Concilium ex omnibus sodalibus constat. Praeses Consilii Administrationis moderatur Concilium.
Articulus decimus : Concilium potestatibus lege vel his statutis definitis pollet. Praesertim autem potest : primo : statuta mutare et dissolutionem Consociationis iuxta praescripta legum decernere ;
secundo : administratores nominare et amovere ;
tertio : quotannis rationem acceptorum datorumque necnon dispositionem accipiendorum dandorumque probare.
Articulus undecimus : Sodales ad sessionem Concilii agendam a Praeside Consilii Administrationis convocantur. Unusquisque sodalis alium sodalem deputare potest ut suas ipsius vices in sessione gerat. Tamen unicuique sodali tria maxime suffragia competunt. Convocatio fit litteris missis octo minimum diebus ante quam sessio incipiat ; quibus litteris ordo rerum agendarum inest.
Articulus duodecimus : Concilium rogatu quintae sodalium partis a Consilio Administrationis intra mensem convocari debet. Item propositio quam quinta sodalium pars subscripsit in ordinem rerum agendarum recipienda est.
Articulus tertius decimus : Omnes sodales aequo iure suffragii in Concilio pollent. Decreta Concilii fiunt maiore parte suffragiorum sodalium qui ipsi adsunt aut quorum vices geruntur, nisi leges vel statuta aliud statuant. Si suffragia aequalia sunt, Praeses aut Administrator qui eius vices gerit voto suo paritatem dirimere potest.
Articulus quartus decimus : De dissolutione Consociationis aut de mutatione statutorum Concilium valide decernere non potest nisi iuxta articulos octavum et vicesimum Legis die 27 mensis Iunii anno 1921 latae ad consociationes non lucrosas pertinentis, eiusdemque mutatae Lege die 2 mensis Maii anno 2002 lata.
Articulus quintus decimus : Concilii decreta in actis inscribuntur quibus Praeses et unus ex Administratoribus subscribunt. Acta in sede Consociationis servantur ; sociis ea inspicere licet at non auferre. Mutationes statutorum eodem mense quo decretae sunt in appendice Actorum Diurnorum Officialium notificari debent. Eodem modo notificatur quaevis nominatio, abdicatio, amotio Administratoris.
TITVLVS SEXTVS DE CONSILIO ADMINISTRATIONIS
Articulus sextus decimus : Consociationem moderatur Consilium constans e tribus minimum Administratoribus, qui Administratores a Concilio eliguntur et amoveri possunt. Consilium administrationis valide decernere potest, si saltem dimidia pars Administratorum adest.
Articulus septimus decimus : Administratores in sexennium eliguntur. Sede vacante, Administrator substitutus partes decessoris adimplere pergit, donec huius munus finitur. Munere finito Administratores iterum eligi possunt.
Articulus duodevicesimus : Consilium administrationis ex Administratoribus Praesidem et, si condicio fert, Vicarium Praesidis, Arcarium, Scribam eligit. Praeside impedito, vices eius geruntur a Vicario aut ab eo Administratore praesenti, qui maximus natu est.
Articulus undevicesimus : Consilii administrationis decreta fiunt maiore parte suffragiorum eorum Administratorum qui ipsi adsunt aut quorum vices geruntur. Si suffragia aequalia sunt, Praeses aut Administrator qui vices ipsius gerit voto suo paritatem dirimere potest. Consilii administrationis decreta in tabulis propriis inscribuntur quibus Praeses et Arcarius subscribunt.
Articulus vicesimus : Consilium Administrationis facultatibus amplissimis pollet ad Consiociationem administrandam et moderandam. Inter alia potest : ponere omnes actus iuridicos, pacta transactiones compromissa facere, omnia bona sive mobilia sive immobilia emere commutare vendere hypothecae nomine obligare, pecuniam mutuam sumere, locationes conductiones ad quodvis tempus inire, legata subsidia donationes translationes accipere, cuivis iuri renuntiare, facultates suas sive sociis sive externis ad libitum delegare, Consociationem sive actricem sive recusantem in iudiciis repraesentare. Item potest Consilium Administrationis ministros Consociationis nominare et dimittere, pecunias et chartas nummarias accipere depositasque exigere, pecunias collocare apud argentarias vel instituta tabellaria, credita ex his collocationibus orta ope assignationum vel translationum pecuniariarum cedere, locellos argentarios conducere, omnes pecunias a Consociatione debitas solvere, a tabellariis teloniariis ferriviariis litteras telegrammata fasces etiam certificatas vel assecuratione munitas exigere, pecunias quae ope mandati cursualis vel assignationis vel apochae cursualis solvuntur accipere.
Articulus vicesimus primus : Consilium Administrationis potest, fide et periculo suo, ordinariam administrationem Consociationis alicui socio aut extraneo demandare.
Articulus vicesimus secundus : Actibus quibus Consociatio obligatur, si fines ordinariae administrationis excedunt, subscribendum est, nisi delegatio specialis a Consilio Administrationis datur, aut a Praeside aut a duobus Administratoribus, qui potestatem suam probare non debent.
Articulus vicesimus tertius : Administratores munere suo fungentes semetipsos non obligant, muneris tantum rationem reddere debent Consociationi. Officia sua gratis praestant.
TITVLVS SEPTIMVS DE DISPOSITIONE ORDINIS INTERIORIS
Articulus vicesimus quartus : Dispositio ordinis interioris a Consilio Administrationis proponi potest Concilio. Haec dispositio mutatur decreto Concilii lato maiore parte suffragiorum sodalium qui adsunt aut quorum vices geruntur.
TITVLVS OCTAVVS
Articulus vicesimus quintus : Annus negotiorum incohatur die 1 mensis Ianuarii et finem habet die 31 mensis Decembris, excepto primo anno negotiorum, qui die 27 mensis Iulii anno 1985 incohatur et die 31 mensis Decembris anno 1985 finitur.
Articulus vicesimus sextus : Negotiorum actorum ratio et agendorum dispositio quotannis in conventu ordinario Concilii comprobatur, qui conventus tertio quoque die Saturni mensis Martii agitur ; si vero is dies feriatus est, conventus Saturni die proximo superiore agitur.
Articulus vicesimus septimus : Concilium procuratorem eligit, cuius est rationes acceptorum et datorum inspicere et quotannis Concilio de hac re referre. Procurator in sexennium eligitur, iterumque eligi potest.
Articulus duodetricesimus : Si Consociatio dissolvenda est, Concilium eligit procuratores ad dissolutionem curandam, definit potestates eorum, decernit cui bona Consociationis obveniant. Bona destinari debent alicui consociationi cuius finis Consociationis dissolutae similis est. Haec decreta necnon nomina officia domicilia procuratorum in Actis Diurnis Officialibus notificantur.
Actum Bruxellis, die 27 mensis Iulii anno 1985, tot autographis quot partes adsunt.