ITER CONSTANTINOPOLITANUM

7-13 Aug. 2008


Subiunctae relationi, quae divulgata est in Melissae fasciculo 145, cursivis litteris additi sunt Volfgangi Jenniges commentarii. 
















Istanbul ! Constantinopolis ! Byzantium ! Si quis illuc autocineto hodie vehitur, non iam ex longinquo agnoscere potest, ut ante quadraginta annos fiebat, Theodosii mœnia urbem annuntiantia. Etenim « caput trium imperiorum » facta est megalopolis in qua quindecim fere miliones hominum vitam diversimode degunt. Mirum est e vico in vicum ambulare, hic populum maxime occidentalem invenire, illic autem magis magisque ad orientem religionemque mahumetanam versum, alibi etiam vere rusticum, tamquam si urbs e priscis temporibus numquam crevisset.

Grex noster Latinus illuc die 7 m. Augusti convenit, quattuordecim participes (nam quintus decimus ægrotans iter facere non potuit) urbis plerisque nondum notæ studiosissimi, mystagogumque nostrum Latinum, Volfgangum Jenniges, quocumque sequi gestientes.

Et quidem ambulandum fuit. Lustrationem imperiali modo incohavimus : primo enim die hora octava iam ad palatium Topkapi properabamus, ut primi staremus ante tesserarum diribitorium. Nam augetur in annos numerus periegetum, nec mensis Augustus est inter omnes maxime tranquillus. Equidem turbas hominum conspiciens, qui tardo pede, oculis tædio plenis illac transeunt, non possum non dolere quod loca historica irreparabiliter delentur rapacitate commercii periegetici. Plerique enim non vere cupiunt pyramides aut Pompeios aut Constantinopolin videre : sed debent – eis enim inculcatum est hoc esse vitale.

Quidquid id est, in hortis palatii Topkapi primum ecclesiam Sanctæ Irenæ (semper clausam) videmus, iuxta etiam thesaurum publicum, postea sicut hospites sultani portas transimus unam post alteram, hic illic inauditas imperii Ottomanici divitias admirantes, itemque reliquias sanctas, ut est, inter multas alias, vestigium pedis Mahometi tulipantumve prophetæ Iosephi ; ante baculum Moysis alii alias de sanctis reliquiis volvunt cogitationes. Architectura autem nobis est tam extranea, tam locuples, ut nobis versari videamur in aliqua fabula « Mille et unius noctium », quæ dicuntur. Prandium sumimus in ipsis palatii hortis, ubi Gaio mihique erat mirifica recordatio carnis veru versatæ (quæ « döner » vocatur) oryzæque, quam Turci sapidius quam ulli alii condire sciunt ; at infeliciter hæc delicata caupona nunc facta est ingens refectorium, nempe ob causas supradictas...

Inde exeuntes tria musea invisimus propinqua : archæologicum, laterculorum pictorum, artium orientalium. Ibi nova pars instituta est, quæ urbis historiam usque a cunabulis memorat. Sed maxime admiramur antiquos sarcophagos, quorum pulcherrimus falso dicitur fuisse Alexandri Magni.

Haud longe a museis visu digna est Porta Sublimis vocata, qua legati petitoresque magnum vizirum adibant. In altera parte viæ est mœnianum, unde sultanus quis intraret exiretve poterat speculari. Iuxta transimus hortos « rosarum » dictos, ubi pauca vestigia Romana possunt conspici.

Participes claudicantes, sed felices, cenam postea petunt...

Die Saturni invisenda proponitur Sancta Sophia. De qua quid dicamus ? Arte, magnitudine, sollemnitate præcellit, omnia in ea sunt superlativa. Solum dolemus quod, cum paulatim lentissimeque reficiatur, intra aliquo loco ingentia pegmata sunt posita, quæ ab ultima visitatione nostra, ante quinque annos facta, ne digitulo quidem sunt mota.

Imago a Gaio Licoppe facta 

anno 1973.

Prope Sanctam Sophiam est cisterna Basilica ; hæc, cum suis 336 columnis, videtur esse ecclesia cathedralis in mare demersa. Eam sæculo sexto decimo fortuito invenit investigator Francogallus Petrus Gyllius nomine, de quo nuper in Melissa iam est relatum (vide Melissam n° 144 p. 3 sq.). Ibi placet aer frigidulus, placet obscuritas et fremitus aquarum, e quibus antiquæ columnæ surgunt maiestate plenæ. Pisces inhiant ad viatores, qui nummos stulte iaciunt, ut Romæ mos est apud fontem a Trevi nominatum.

CISTERNA BASILICAE (Yerebatan Sarayı)

Quae cisterna (Turcice « aedes submersae » vocantur) sub Stoa Basilica sita, a Constantino incepta, a. 532 a Iustiniano est completa. 140 metra patet in longitudinem, ad 70 in latitudinem. Aquae apportabantur ex aquae ductu, atque ad aedes magnas ducebantur. Postquam in oblivionem cecidit, a viatore Gallo Petro Gyllio est a. 1545 iterum reperta, et inde ab Ottomanis adhibebatur ad hortos regios aedium Topkapı irrigandos. Columnae sunt numero 336 (12 x 28), 8 metrorum, capitellis Corinthiis plerumque ornatae. Spolia quoque conspiciuntur alicuius nymphaei.


[TRANSITVS PER HORTVM MEDIVM A S. SOPHIA AD TEMPLVM CAERVLEVM:]


BALNEA ROXELANAE (Haseki Hürrem Hamamı)

Quae balnea ab architecto Sinan a. 1556 sunt pro uxore praepotenti sultani Solimanis, nomine Roxelana (1510-1558), exstructa; partes sunt viris et feminis omnino eaedem. Antea hoc loco fuerunt balnea Zeuxippi a. 196 a Septimio Severo aedificata; nunc est taberna atque exhibitio tapetium.


SEDES ARTIVM DOMESTICARVM TVRCICARVM

in vetere schola Coranica (Mehmut Efendi Medresesi) iuxta deversorium Yeşil Ev.


MVSEVM TAPETIVM (Vakıflar Halı Müzesi)

situm a sinistris ab introitu Meschitae Caeruleae, in quo exhibentur vetera tapetia 

s. XVI-XIX.

A Byzantinis transimus ad muslima meschitamque Cæruleam haud procul sitam, deinde ad antiqua, id est ad hippodromum.

MESCHITA CAERVLEA (Sultan Ahmet Camii)

Vocatur « caerulea » propter laterculos caeruleos Nicaenos (Iznikenses), numero plus quam 20.000, quibus parietes sunt intus obtectae. Templum exstruit Sultanus Ahmet I 1609-1616 architecto Mehmet Aga. Insignitur 6 turribus nuntiatoriis (sive minaretis) cum binis vel ternis maenianis; hinc usque ad s. XIX Meccam proficiscebantur sacrae Muslimorum peregrinationes. Cavaedium, tribus portis instructum, est eiusdem magnitudinis ac oecus ipse oratorius (51 x 53 m). Aedificium rarae elegantiae manifesto aemulum S. Sophiae et pulchrum exemplum est (exterius saltem) levitatis et gracilitatis. Intus tholus 43 m in altitudinem ponitur supra 4 columnas ingentes (5 m diam.), « elephantis pedes » vocatas. Fenestrae sunt numero 260, antea multicolores (s. XVII, donum rei publicae Venetiarum), nunc albi coloris, quo fit ut sit meschita clarissimo lumine suffusa.


MVSEVM ARTIS MVSIVAE (Mozaik Müzesi)

Aedificium est recens partim supra reliquias magnarum aedium Byzantiarum positum (reliquiae monstrantur).


MVSEVM ARTIVM TVRCICARVM ET ISLAMICARVM (Türk ve Islam Eserleri Müzesi)

Situm in aedibus Ibrahim Pasa s. XVI viziri magni Sultani Solimanis 1523-1536; collectio rerum antiquarum (40.000) orta s. XIX.


HIPPODROMVS (At Meydanı)

Primum stadion a Septimio Severo a. 203 exstructum, a Constantino auctum a. 324, patebat 400 m ad 150 m, habebat 100.000 sedes ; nil restat. 

Ornatus mirificus (e.g. equi) a. 1204 partim est a Latinis Venetias deportatus; nonnulla tamen sunt servata:

– obeliscus Aegyptius (a. circiter 1500 a.Chr.n.) Tutmosis III a Constantino positus (superest tertia pars); in fundamento anaglypta Theodosii I a. 390.

– columna serpentina a. 479 a.Chr.n. Delphis oriunda, ubi post cladem Persarum apud Plataeas erat dicata, a Constantino in spina hippodromi posita. Fuit 8 m alta, capita serpentium decursu temporum deleta sunt (reliquiae in museum servantur).

– columna vocata Constantini Porphyrogenneti 912-959, qui eam restauravit et titulum posuit; orta ex s. IV, olim aenea.

In altera parte hippodromi conspicitur fons regius a Gulielmo II, imperatore Germanico, a. 1898 dono datus.

Hippodromus qui fuit locus lusorius, nunc hortus est publicus satis amoenus, decursu tamen saeculorum Byzantiorum etiam fuit locus rixarum et tumultuum crudelium inter factiones virides (prasinas) et caeruleas; quae factiones lusoriae cum essent, tamen spectabant ad res politicas quoque et religiosas, virides ad partes populares quae etiam haeresim monophysitarum colebant, caerulei ad optimates, qui servare studebant fidem orthodoxam. Sic a. 532 urbs est magnam partem tumultu populari combusta, et 30.000 hominum ad hippodromum interfecti sunt; iussu Iustiniani ordo publicus est a duce Belisario restitutus. A. 1826 strages Ianissariorum, a. 1909 rebellio contra sultanum Abdülhamid II apud hippodromum sunt orta.

Volfgangus nos post prandium ducit ad duas minores meschitas, periegetis pæne incognitas eoque tranquilliores, sed vere nitidas : Sokollu Mehmet Pasa et Parvam Sanctam Sophiam, gemmulam visu dignissimam.

SOKOLLU MEHMET PASA CAMII

Meschita a Sinano a. 1571-2 exstructa pro Sokollu Mehmet Pasa, qui fuit magnus vizirus Selimi I (ob. 1579) et eius uxore, filia Selimi. Mehmet Pasa ortum habuerat in vico Sokol, in Bosnia, et fuerat filius sacerdotis vi ereptus. Locum tenet ecclesiae 

(S. Anastasiae?) cuius columnae sunt in atrio adhibitae. Est ingeniosissime in clivo exstructa (24 m alta, 18 m lata); datur accessus ascendendo per oecum scholae coranicae.

Intus laterculi Nicaeni ornant parietem « qibla » ubi est « mihrab » (quo indicatur directio precum); ornatur sex fenestris multicoloribus.


ECCLESIA SS. SERGII & BACCHI (PARVA S. SOPHIA) (Küçük Aya Sofia)

A. 527 a Iustiniano et Theodora exstructa iuxta Propontidem (fuit pars aedium Hormisdae); quae ecclesia octangula insignitur tholo medio, additis sedecim tholis minoribus; duo sunt tabulata; in columnis nonnullis servatur monogramma regium; similiter margo superior ad primaevam ecclesiam spectat, opera autem musiva sunt perdita.

Sub Beyazıt II in meschitam est mutata; additae sunt porticus cum sex columnis et turris nuntiatoria.

Inde litus Propontidis petimus, locum quærentes 

cenæ aptum. Sic ambulantes pervenimus ad 

vicum piscatorum, maxime similem Bruxellensis 

« rue des Bouchers » Parisiensisve « Saint Julien 

le Pauvre ». Inter lætam turbam cibi afferuntur 

modo satis chaotico ; effrenate canunt musici, 

quorum violina Alexandrum nostrum ita attrahit, 

ut mox inter eos ipse etiam vicinas mensas delectet.

Alii postea cubiculum petunt, alii festum protracturi se novis experientiis, id est fistulæ aquaticæ, quæ narghile vocatur, dedunt.

Postero tamen die bene mane omnes iterum parati sunt ad longam ambulationem, quæ nos primum ad Heptapyrgion, arcem septem turribus instructam, et ad Sanctum Salvatorem in Chora ducit. Hæc parva, sed ornatissima ecclesia quinto sæculo extra muros, ut patet e nomine, primum exstructa, habetur ut una e pulcherrimis ecclesiis Byzantinis.

HEPTAPYRGION (Yedikule)

Arx « septem turrium » Byzantia a rerum scriptore Procopio « Strongylon » vocatur; s. autem XIV sub Ioanne VI Cantacuzeno propter turres additas « heptapyrgion ».

Sub Ottomanis (a Mehmet II) in carcerem est mutata (etiam legatis, qui post bellum indictum non satis celeriter profecti erant; quorum in una ex turribus (Yazılı Kule) inscriptiones sunt in parietibus servatae). Anno 1622 Osman II est hic a Ianissariis interfectus; a. 1782 incendio vastata, iterum refecta.

Arcus « auratus » (apparabantur tabulae aureae, quae disparuerunt) a Theodosio I 

a. 380 positus; situs erat extra urbem in Via Egnatia, postea intra moenia et arces est instructus et duabus turribus marmoreis insignitus.

Inde turrim Galatam petimus, unde mirificus prospectus præbetur in totam urbem triaque maria, quæ eam alluunt. Volfgangus non solum vetera monumenta, sed etiam modernum urbis aspectum nobis ostendere vult ; qua de causa viam nunc sequimur Ottomanorum tempore « Grande rue de Pera » Francogallice vocatam, nunc autem 

« Istiklâl Caddesi », id est viam Libertatis. Diem opportune elegimus ! Ecce enim in quodam angulo pellicula cinematica conficitur ; cum non statim intellegamus quid ibi fiat, pelliculæ ordinator affabiliter, sed instanter rogat ut e scæna exeamus. Iter pergentes turmæ vigilum usque ad dentes, ut ita dicam, armatorum occurrimus ; qui sicuti nos scænam cinematicam transeunt, spectatorum plausus excitantes. Pertinentne etiam ad illam fabulam ? Variæ sunt inter nos de hac re sententiæ. At mox intellegimus eos non hic fuisse ioci causa : nam centeni alii vigiles militesque viam obstruunt, scutis, personis antigazalibus variisque tormentis instructi. Inquietudo paulatim augetur, scimus enim in Turcia nunc temporis esse tromocratarum motus. Mox tamen audimus nihil aliud fuisse, nisi operariorum protestationem publicam, quæ denique sine damno est peracta.

In hac urbe vita iam multo mane incohatur : hora tertia operarios audio in via laborantes, hora quinta nuntiator religiosus, « müezzin » dictus, mahumetanos undique satis clamose monet horam esse precandi, hora quinta et dimidia Raphaël noster in viis ambulans animadvertit meschitas esse fidelibus repletas ; ideo nobis ad ientaculum venientibus iam videtur medius dies transiisse. Tamen bene mane, cum eximus e deversorio, adhuc pauci periegetæ ambulant. Hoc nobis hodie prodest : introimus enim in magnum mercatum eo tempore, quo venditores viam mercesque suas ante turbæ adventum purgant, et hæc atmosphæra suos etiam habet lepores. In itinere nonnullas meschitas videmus, quarum unam, parvam, nitidulam, valde ornatam, multum admiramur, meschitam a Rüstem Pasa nominatam.

Ægyptiacus mercatus signatur odore innumerabilium condimentorum, quæ ibi venum proponuntur : ambulatio coloribus fragrantiisque plena... Strenue pergimus usque ad aquæductum Valentis, deinde ad studiorum universitatem mercatumque librorum, qui ei subiacet, delicias plerorumque participum.

Ultimum diem, eundemque liberum, alii navigationi dicant, alii lustrationi palatii Dolmabahce museorumve visu dignorum, ut sunt, inter alia, museum operum musivorum idque artis Turcicæ.

Et iter nostrum festive concluditur lauta mensa dapifera in deversorio Hilton apposita.

Die 13 singuli in patriam revertuntur, Belgis tamen paululum sollicitis, cum in aeriportu Bruxellensi ortum sit inexspectatum baiulorum operistitium.

Una res manet dicenda : si quando Communitas Europæa interpretibus non iam egebit, Volfgangus noster mutato munere certe fieri poterit Constantinopolis officialis mystagogus Latinus, qui lustrationes feliciter instituerit, qui urbis mirabilia scite commentatus sit, qui omnium quæstionibus tam affabiliter responderit quam docte. Ei gratias maximas agunt omnes itineris participes.