Patricii Süskind Fragrantia
Interpretis præfatio
Liquores volatiles et fragrantes, qui dicuntur Francogallice parfums, in hac versione Latina appellantur verbo Græco myra (myron,-i n., a gr. 'to myron', neogræce 'myrôdiko', 'myrôdia'). In litteris Romanis latius patet verbum Latinum unguentum (quod ducitur ab unguendo, cfr unguentarius, taberna unguentaria). Unguenta erant substantiæ fragrantes aut ceræ aut adipi aut oleo similes, quibus cutis corporis unguebatur decoris aut valetudinis causa. Sed nomen modernum, quod est "parfums", non spectat ad substantias adipi similes (fr. "onguent" aut "crème", cfr lat. ceroma,-atis n.), i.e. solidas, sed ad liquores subtiles et volatiles, qui facillime guttis minutissimis possunt per aera dispergi. Tales liquores nova demum ætate inventi esse videntur, quod fieri potuit adhibito alcohole, i.e. spiritu vini subtilissimo (verbum "parfum" ducitur a verbo Italiano "perfumare", cfr "perfumo" vel recentius "profumo").
Inventor et cultor huius methodi odoramenta solvendi et dispergendi dicitur fuisse Mauricius Frangipani, Dædalus fragrantiarum Italianus, cuius nomen in fabula sæpius celebratur. Ad notionem denominandam hic adhibeo verbum Græcum 'to myron', præsertim cum sermo Græcus ætate antiqua (sicut nova ætate sermo Francogallicus) fuerit sermo elegantiarum. Cicero in epistula ad Atticum scripta (1,19,2) affert locutionem Græcam, quæ est 'to epi fakê myron', i.e. ad verbum: unguentum in lente, quod valet rem pretiosam adhibere ad rem vilissimam. Sensu translato 'myron' valebat aliquid lepidum, amabile. Itaque erat etiam blandum nomen amantium. Ceterum hoc verbum antiquum vel potius forma ab eodem derivata adhuc adhibetur in lingua neogræca ('myrôdiko', 'myrôdia'), ubi reapse valet i.q. fr. "parfum".
Nos autem secundum formas palæogræcas appellamus eum, qui talia odoramenta vendit, myropolam (myropola,-æ m., gr. 'ho myropôlês'), et eum, qui talia fabricat, myropœum (myropœus,-i m., a gr. 'ho myropoios'). Adiectivum ad talem hominem pertinens sit myropoeticus,-a,-um (originaliter "parfümistisch", cfr onomatopoeticus, 'onomatopoiêtikos').
Fabula autem, quam Latina veste indutam lectoribus proponam, non solum spectat ad scelera immania et inaudita, sed etiam ad mores et cultum civilem hominum necnon abundat rebus mirabilibus artificiose atque iocose enarratis, quæ fiunt in stupendo regno odorum, i.e. fœtorum et fragrantiarum. Agitur enim de Iohanne Baptista Grenulio (originaliter: Jean- Baptiste Grenouille), Francogallo myropœo ingenioso et monstruoso sæculi octavi decimi, qui duabus qualitatibus funditus differt a ceteris hominibus: ipse non olet, sed omnia olfacit, animal expers odoris, sed instructum sensu olfaciendi subtilissimo, ut ita dicamus, absoluto. Grenulius primo secundam tantum qualitatem suam animadvertit et discit vitam præcipue considerare et comprehendere facultate sua olfactoria, cuius effectu odoratio odorumque fabricatio mox fit unica eius cupiditas (eius non interest cum hominibus conversari nisi ut eorum odores sibi comparet). Hac cupiditate inductus ætate quindecim annorum quadam nocte in tribu Parisina primum homicidium committit; nam fragrantia alicuius puellæ tam vehementer attrahitur, ut eiusdem substantiam solidam et materialem possidere ardentissime cupiat, ne fragrantia sibi sit res fugax et volatilis, qua per momenta tantum temporis frui liceat, sed ut sit 'ktêma eis aei'. Etiam annis post huius fragrantiæ compositionem exactissime recordatur.
Grenulius primo fit tiro coriarii, deinde myropœi Parisini. Tirocinio finito proficiscitur ad oppidum Grassam (originaliter: Grasse), urbem Francogallicam myropoeseos causa
illustrissimam. Quod iter fit per septem annos, quibus Grenulius cognovit se ipsum esse ab omni odore vacuum. Quæ cognitio ei est fatalis. Grassæ autem diversissimos odores hominum fabricat: Grenulius his odoribus abditus, quos pro necessitate mutabat tamquam vestes, et quibus omnibus utebatur, ne in mundo hominum molestaretur neve natura sua cognosceretur, nunc se dedit cupiditati suæ veræ et propriæ: fragrantiis subtiliter venandis. Hac venatione Grenulius fit interfector viginti quinque mulierum Grassæ pulcherrimarum et lepidissimarum. Sicut apud myropœos didicit, earum fragrantias conservat, ut possideat. Denique ei deprehenso et scelerum convicto et capitis damnato contingit, ut homines supplicio adfuturos vi myri sui mirabili redigat in quandam ecstasin ingentem, qua ipse liberetur. Nunc scit, quam potens sit facultate sua myropoetica: Potestas, quæ maior erat quam potestas pecuniæ aut potestas terroris aut potestas mortis: potestas inexsuperabilis, qua homines imbuuntur amore. Unum tantum hac potestate effici non potuit : ut olfaceret se ipsum. Et... si se ipsum olfacere non potuit ideoque nemo scivit, quis esset, non flocci fecit eam potestatem, mundum, se ipsum, myron suum. Revertit in locum suum natalem, Cœmeterium Innocentium Parisinum; ibi autem...
Hæc fabula a. 1985 edita a criticis litteraturæ eximie laudata est propter splendidam elocutionem, ingeniosam morum et cogitationum descriptionem, vividissimam actionis enarrationem. Ipse Marcel Reich-Ranicki, criticus in Germania notissimus, qui ab auctoribus vehementer timetur propter iudicia sua acerrima, sibi non temperavit, quin auctorem laudaret: "En tandem iuvenem auctorem Germanum, qui scit scribere fabulas, quæ habent exspectationem." Sed Patricius (Patrick) Süskind (qui natus est a. 1949) etiam extra fines Germaniæ in claritudinem pervenit: ipsis Coreanis a Germania remotissimis eius libri sunt gratissimi. Fabulæ autem, quam hic tractamus, iam duæ exstant versiones Coreanæ: Una appellatur "Hyangsu" (i.e. "Myron"), altera "Hyanggi" (i.e. "Fragrantia"). Quibus acceptis non potui, quin quam studiosissime incumberem huic operi mirabili in Europæ sermonem patrium convertendo.
En, candide lector, habes huius fabulæ laureatæ translationem Latinam. Num mihi contigit, ut splendorem atque subtilitatem elocutionis Patricii Süskind fideliter redderem? De hac re tibi iudicandumst : nam ne quis sit iudex in propria causa.
Seulo (Seoul), e Coreanorum australium urbe principe m. Ian. a. MMIV
Nikolaus Gross