MELISSAE  SEXTVM  ITER  LATINVM

AMBVLATIO  CIRCA VIAM EGNATIAM





Regiones Balcanicæ, sive Hæmus, ut aiebant antiqui, cum e longinquo prorsus videantur esse mera... macedonia (sit venia verbo) si populorum linguarumque consideramus diversitatem, communem tamen participant cultum civilem a Græcis Romanisque hereditate acceptum.

Quam rem nos, decem latinistæ illic nuper ambulantes, cognoscere potuimus exemplo nobili, quamquam ridiculo, Alexandri Magni: clarissimus enim Macedo ubique tam ferventer honoratur, ut statuæ ei dicatæ enumerari vix possint. Est, sane, Græciæ septentrionalis heros maximus. Heros etiam est novæ civitatis Macedonicæ –quam mystagoga nostra Græca vocabat «civitatem cuius nomen non pronuntiabo», sed de his plura tempore suo–; nonne enim Alexander fuit Macedo? Sed insuper Albaniæ est heros, nam eius mater Olympias ex Epiro, scilicet hodierna Albania, erat oriunda.


I. Albania: Tirana, Elbasan

Aeroplano de cælo descendente, prospectus præbetur attractivus: mare, montes, fluvii, natura aspera quidem sed sole transfigurata. Tiranæ aeriportus tam parvus est, ut videatur esse campus lusorius, sive, ut ait unus nostrum, ager solanorum. Pede in terra vix posito, iam statim experimur non omnia hic fieri sicut apud nos...

Oculis frustra quærimus tabulam «Melissa» inscriptam, qua mystagogus nos recipere debet. Feliciter habemus eius nomen et numerum telephonicum; conamur ergo eum compellare, etiam frustra. Tum nos, qui magis magisque præbemus aspectum gregis ovium perditarum, adit quidam, rogans num simus Helvetii, quos cum tabula «Mimosa» inscripta frustra exspectavit. Paulatim intellegimus hunc virum esse nostrum, etiam si neque nomen, neque numerus telephonicus congruit. Restat ut prænotatam raedam inveniamus, quod fit sine nimia difficultate; Gaius gaudet vehiculum videns novum et commodissimum, necessario fabricationis Mercedes, cum in Albania autocineta fere omnia sint huius generis. Hæc est memoria temporis communistici, quo nemo autocinetum habebat nisi divites communismi præcones, qui fabricationem nomine Mercedes plurimi æstimabant. Rædarius autem, Macedo, primum videtur satis morosus; mox tamen intellegemus causam esse communicandi difficultatem, cum nihil loquatur nisi Macedonice. Deponimur ante deversorium; iterum mirabile: non est nostrum; sunt enim duo eiusdem nominis.

Platea Skanderbeg 

cum eiusdem statua equestri

Mystagogus nos postea ducit ad urbem et museum archæologicum. Tirana, septimo decimo sæculo ab Othomanis condita, anno demum 1920 facta est Albaniæ urbs caput. Ab anno 1930 rex Zog, iuvantibus Italis architectis, ei aspectum occidentalem dedit; ubique miramur illius temporis architecturam Mussolinianam, tristem et severam. Ipsæ viæ et ædificia mediæ urbis dicuntur delineare ingentem fascem, insigne Italorum fascistarum, de cælo fortasse adhuc visibilem. 

Plateam præcipuam petimus, ab heroe nationali Skanderbeg vocatam; ibi cum sempiterna fiant opera structoria homines ambulant pulvere convoluti. In medio, ut decet, posita est herois magna statua equestris; ille Skanderbeg sive Georgius Castriotus (1405-1468), nobilis adulescens Sultano datus ut obses, in aula Turcica educatus milesque factus, titulum acceperat Iskander Bey, unde nomen Skanderbeg; postea relictis Othomanis factus est christianorum defensor moxque Albaniæ dominus. In eadem platea, præter horribile Palatium Culturæ, visu digna est parva meschita Et’Hem Bey, intus et foris pulchris picturis ornata. Hac occasione novam rem audimus mirabilem: in Albania, aliter ac in toto (nisi fallor) orbe terrarum, nulla est de religione contentio: vulgo fit, exempli gratia, ut uxor sit christiana, maritus mahumetanus et filius orthodoxus. Ceterum homines parum sunt religiosi, et mahumetani nequaquam abhorrent a raki, nationali potione alcoholica.

In propinquo est Museum Nationale Historiæ; cum claudatur hora quinta, mirum in modum mystagogus nos illuc ducit hora sexta et dimidia. Custos ianuam aperit sine ulla difficultate, lumina accendit et ecce nobis offertur lustratio privata. Cum agitur de patriæ historia, sunt incredibiliter loquaces. Etiam de minimo poculo præhistorico, dum sit Albanicum, videntur gloriari. Inter alia tamen pulchra antiquitatis vestigia ibi videmus, et, in œco diligenter clauso, icones cuiusdam clari artificis, Onufri nomine, qui sæculo sexto decimo floruit.

Mystagogus mihi iucundum librum præbuit hunc: Anne Rodi, Regards croisés sur l’Albanie, Tirana, Emal, 2010. Qui non solum loca visu digna lectori proponit, sed etiam scriptorum eclogas variasque de Albanorum vita narratiunculas. Subridens ea lego, quæ auctrix narrat de platea Skanderbeg a nobis nuper lustrata: tempore dictatoris Enver Hoxha, omni mane tota urbs in ea platea congregata artem exercebat gymnasticam, quod spectaculum administri publici de fenestris contemplari debebant. Officium prætermittere licebat, gymnasticam non licebat. Iisdem temporibus in urbe erat vicus «Civitas interdicta» cognominatus, ubi vivebat nomenclatura, quæ dicebatur, id est regiminis præsides. Annis 1970, ut aiebant, quo pulchriores fiebant domus in hoc vico, eo miseriores fiebant habitationes in reliqua urbe. Et anno 1990, cum orta est seditio, Civitas interdicta se machinis bellicis defendit a populo suo dilectissimo. Hæc aliaque in eo libro cogitabunda lego.

Urbem iam postero die relinquimus, montes petituri. Per rædæ fenestram mystagogus nobis duas turres gemellas ostendit, quæ, vix credas, nemine de coincidentia sollicito inauguratæ sunt die 11 m. Septembris a. 2002 et vocatæ «Twin Towers». Postea tamen, mirantibus Americanis, compertum est eas exstructas esse a tromocratis consociationis Al-Qaida; qui in carcerem coniecti sunt et ædificia confiscata.

In suburbio mulier quædam ambulat cum vacca et capra sua. Sic, ut audimus, illic vivunt homines: lacte duarum triumve vaccarum, quod ad vitam sustentandam caseumque feta conficiendum sufficit, nec, propter malas communismi memorias, quicquam audire volunt de societate cooperativa. Senes domi manent cum puerulis, dum iuvenes quocumque (sed maxime Bruxellas) emigrantes pecuniam variis, ut ita dicam, commerciis colligunt domum postea reportandam.

Et cum de domibus agatur, ubique iuxta viam miramur domus imperfectas. Mystagogus explicat Albanos summum habere sensum proprietatis privatæ; oportere domum possidere et autocinetum, potissimum fabricationis Mercedes; parentes etiam de liberis gloriari velle; itaque, si vicini domum habeant duorum tabulatorum, filio tuo exstruendam esse domum trium tabulatorum. Inde multas habitationes manere imperfectas, deficiente nervo belli.

Urbs Elbasan, ad quam nunc pervenimus, antiquitus vocabatur Mansio Scampa. Ibi annis 1960-70, iuvantibus Sinensibus, exstructa est ingens fabrica metallurgica, in qua laborabant decem fere milia operariorum. Hi homines undique oriundi vespere per urbem errabant, irritati pessimis vitæ condicionibus, crebris calamitatibus, labore periculoso, fame, fatigatione. Cælum obnubilatum erat fumis toxicis, propter quos multi pueri nascebant infirmi. Fama ferebat puellas, quæ virginitatem ante matrimonium perdiderant, a patre deici in urbis puteos, unde earum clamores viatores terrebant, ut narrat Bessa Myftiu in opere c.t. Ma légende (1998). Hodie fabrica manet derelicta valdeque ruinosa.

In media vetereque urbe visimus effossiones archæologicas basilicæ Byzantinæ, arcem, meschitam septimi decimi sæculi, ecclesiam orthodoxam quinti decimi sæculi cuius sacerdos nos affabiliter accipit verbaque facit de novissimis ecclesiæ catholicæ scandalis, quæ, ait, non accidissent si sacerdotibus permitteretur matrimonium. Infeliciter picturæ parietales fere omnes tempore dictaturæ sunt deletæ, cum ecclesiæ factæ sunt stabula militaria. Paulo longius unicum exemplum veteris architecturæ domesticæ nobis monstrat quantum urbes olim fuerint pulchræ; hæc domus nunc facta est museum ethnologicum. In via levem audimus musicam, coloribus orientalibus tinctam, quam mystagogus dicit propriam esse huius urbis.

Iter ad Macedonicum limitem pergentes, consistimus ad veterem pontem inspiciendum, qui pæne unicum est vestigium antiquæ Viæ Egnatiæ. Huc maiores periegetarum turmæ numquam ducuntur, arta et salebrosa semita impeditæ; felices ergo sumus!

In limite valedicimus mystagogo Albano, quem in Albaniam redeuntes, sub finem itineris, libenter revidebimus. 

Pons Viæ Egnatiæ

II. Macedonia: lacus Ochridæ, monasterium sancti Naum, Ochrida, Heraclea Lyncestis, Bitola, Scupi, Stobi

Macedoni mystagogo tradimur victimæ, viro senescenti et, ut mox comperiemus, stolido, ceterum vere affabili, sermone autem singulari, simul Babylonico simul macaronico, quo nobis, saltem initio, excitatur hilaritas.

Lacus Ochridæ, in limite situs inter Albaniam et Macedoniam, pertinet ad Patrimonium Mundanum Humanitatis. Numeratur enim inter raros lacus præhistoricos, qui adhuc supersint, ut lacus Titicaca in America meridionali et lacus Baïkal in Asia centrali; qui, immutati ab ævo tertiario, sub aquis adhuc servant faunam antiquissimam.

Sumpto rudi prandio, navem conscendimus nobis solis reservatam, quæ nos ad monasterium sancti Naum est vectura. Ambulatio duarum horarum, sole splendente, est iucunda; fiunt colloquia, quies, etiam ballatiuncula. De nave in ripa videmus nonnullas ecclesias, carcerem Turcicum in rupina, fictum vicum præhistoricum, lautissimum deversorium nostrum, villam generalis Tito.

Monasterium sancti Naum in tota Macedonia maxime est frequens. Non solum fideles, sed etiam periegetæ alliciuntur pulchritudine loci, architectura Byzantina historiaque monasterii. Sæculo decimo exstructum est a sancto Naum de Preslav, illic clarum, dein semper auctum usque ad sæculum sextum decimum. Intramus parvam ecclesiam fidelibus refertissimam, qui icones ferventer basiant innumerosque schedinummos ubique deponunt.

In ecclesia monasterii sancti Naum

Sub vesperam autoræda petimus deversorium ad ripam lacus Ochridæ optime situm, quinque stellis præditum, splendidum si præconiis credimus. Læti intramus... o stuporem, in ædificium ingens quidem et elegans, sed severissimum, adhuc ornatum ut fuit tempore communistico, quo solis regiminis optimatibus licebat vitæ frui deliciis. Insuper præter nos vacuum, aut pæne, ut videamur esse in imis orbis limitibus destituti. Cubicula monachalia, obscura, binis lectulis prædita, balnea vetera munereque suo laboriose fungentia. Ministri tam rigidi quam atrii columnæ. Ne quid dicam de cena, in qua primum ferculum apponitur ante propoma, ac placenta tam diu desideravit emptorem, ut sapor pulveris eum superet socolatæ. Hoc est itinerari!

Postero mane, quamvis multa sint eodem die videnda, mystagogus nos tamen dictatorie trahit ad invisendum tructarum vivarium, quod ei magni momenti esse videtur, nobis autem multo minus. Hoc curiositatis defectu suboffensus, gregem nostrum tandem ducit ad vetus oppidum Ohrid sive Ochridam.

Ochridæ vetus oppidum

Museum archæologicum non multa continet, sed instructum est in vetere decoraque domo lignea, in qua etiam ostenditur undevicesimi sæculi tradita supellex. Hæ ædes aliquando pertinuerunt ad divitem quandam familiam, nomine Robev, Valachæ originis.

Lustramus ecclesias nonnullas, imprimis eam sanctæ Sophiæ, undecimi sæculi, sancti Nicolai quæ olim fuit gerontocomium, ut mos videtur in illis regionibus fuisse, sancti Clementis cum iconum museo. Denique effossiones archæologicas et theatrum Romanum, quod mystagogus obstinate affirmat esse amphitheatrum. Post prandium antiquam urbem petemus Heracleam Lyncestem, ubi idem alia eiusdem farinæ mirabilia narrabit... 

Heraclea Lyncestis, a Philippo II, Alexandri Magni patre, condita, olim florens sed sæculo quinto et sexto primum a barbaris direpta, postea terræ motu deleta, hodie non est magna area archæologica, visu tamen digna imprimis quia illic non peregrinamur delectationis causa sed ut res videamus, postea propter pulchra opera musiva, quæ in basilicis inventa sunt. In theatro, inter alia rudera, iacet ornamentum quod ad scænam olim pertinuit; id nobis ostendens mystagogus Macedo, maxime serius, explicat esse machinam automaticam, qua tesseræ aditus, inserta pecunia, antiquitus distribuebantur...

Inde vicinam urbem Bitola, Monastir Othomanorum tempore vocatam, petimus. Rædarius, cum deversorium nostrum in media urbe situm non statim inveniat, duas puellulas interrogat mire vestitas colore rubro et flavo, ad imaginem vexilli Macedonii, facie similiter rubro flavoque fuco illita. Urbem penetramus bullientem: tot enim homines numquam usquam vidi eisdem coloribus vestitos, ante thermopoliorum televisoria ingentiave scrinia conglutinatos, unum ingentemque clamorem identidem profundentes. Vehiculum sistere mox cogitur, et nos, qui proditores videamur vestimentis parum patriis induti, viam nobis haud facile aperimus ad deversorii ianuam, turba impeditam. Agitur autem de re maximi momenti, certamen dico ludi canistrarii, quo Macedonia Russiæ hodie opponitur. Facere non possum quin cogitem fore noctem agitatam, si Macedones evadant victores... At subito finitur concitatio atque omnes, tam silentes quam antea fuerunt clamorosi, discedunt decepti, ut nobis tranquillius liceat per vias ambulare. Eo vespere totius itineris accipimus optimam cenam – id est: solam bonam.

Postero die per agros, in quibus colitur tabacum, vehimur ad Macedoniæ urbem caput, Skopje, quæ antiquitus vocabatur Scupi. Scupi, parvus vicus tempore Philippi II, Romanorum tempore ita floruerunt ut maxima Macedoniæ urbs Romana facta sit. Cuius reliquias primum lustramus. Experientia edocti, aliquem alumnum, qui effossiones ibi participat, rogamus ut nos ducat, quod libenter et satis docte facit, dum mystagogus noster inenarrabilis tandem aliquando tacet.

Stobi: palatium Theodosii, aut saltem ubi paulisper commoratus est.

In ipsa urbe Skopje museorum, cum Lunæ die sint clausa, tantum frontes lustrare possumus. Urbs, decursu tumultuosæ historiæ sæpe deleta, adhuc tamen præbet pulchros et veteres vicos, Turcica monumenta et ecclesias in quibus iconostases admiramur magnificentissime ornatas, ut plerumque fit in Macedonia. Cum flumen Vardar transire velimus ad alteram urbis partem statuamque (iterum!) Alexandri Magni, turba etiam maior quam Bitolæ fuit nos impedit, moxque a publicis custodibus cum toto populo repellimur; fit enim in altera ripa concentus musicus, quo ad finem vergente recendentium turmæ caute sunt continendæ. Aufugimus non nimis tristes, alios Alexandros Magnos alibi visuri, et iter pergimus ad municipium Romanum, cui nomen fuit Stobi, et quarum parietinas invisimus duce iuvene quadam archæologa. Tum umbrante vespera restat ut deversorium nostrum petamus, ad lacum prope urbem Titov Veles iucunde situm suaviterque vocatum «Hotel Romantik». Cubiculum nostrum, maximum et nuper refectum, aspectum præbet lautissimum; sed omnia sunt fracta: dimidia pars instrumenti favonii manet in manibus, similiter boto quo ingens pyelus bullis instructus esset vacuandus, aqua continuo fluit in sella pertusa et balnei lumen, cum desit commutatrum, semper manet accensum. Hoc manifesto est exemplum corruptionis ubique vigentis, imprimis in re structoria.

Mane postero Macedoni mystagogo non inviti valedicimus Græciamque læti intramus thesauros inventuri, qui sunt Pella et Vergina. 


III. Græcia: Pella, Vergina, Thessalonica, Dodona

Cum Pellæ natus sit Alexander Magnus, nolimus mirari quod hic etiam erecta est eius effigies. In hac urbe olim magnifica, ut patet e parietinis quas nobis lustrare non licebit, etiam vixerunt summi artifices, ut Zeuxis et Euripides. Felices saltem sumus quod novum pulchrumque museum, his incertis temporibus, est apertum. Græca mystagoga est anteriore doctior, sed morosa, multoque etiam morosior cum agitur de conscendenda ræda Macedonia.

Inter agros gossypii Verginam petimus, totius itineris margaritam. Ibi rem egregie fecerunt: sicut enim multis aliis locis – cogito inter alia de præhistorico antro de Lascaux in Francogallia –, ipsa sepulcra intrare non licet, at museum, in quo exhibentur illi thesauri, instructum est ad exactam tumulorum imaginem. Descendis ergo sub terram atque infra, in ficticio tumulo, tibi revelantur omnia mirabilia ibi inventa: inter quæ frons sepulcri quod putatur esse Philippi II, aurea vasa et diademata, ornamenta eburnea, picturæ, arma, cistæ, loricæ, vasa, statuæ.

In sepulchro Philippi II: aureum diadema.

Thessalonicæ pernoctamus, in urbe frequentissima, hac ratione secunda post Athenas.

Thessalonica, cui anno 315 a.Chr.n. rex Cassander nomen dedit uxoris, inter longam historiam suam sæpe est expugnata, capta, liberata, direpta, transformata, deleta, restructa, expilata, profanata, ut in urbe toties refecta haud multa conspiciantur antiquitatis vestigia. Videmus forum iuxta deversorium nostrum, mausoleum Galerii «rotundam» vocatum, Turcorum Turrem Albam, in vetere vico parvam ecclesiam quarti decimi sæculi cuius picturæ animum tangunt et, ad litus maris, statuam… Alexandri Magni. 

Thessalonicæ: Rotunda

Ante quam effigiem iniucunda oritur disputatio de nova Macedoniæ republica. Sciebamus quidem aliquam interesse contentionem inter Græciam et Macedoniam, sed oculis rotundis mystagogæ spectamus faciem odio plenam, cum narrat istam civitatem, «cuius nomen non pronuntiabo», sive «ex-rempublicam Iugoslavicam» nihil aliud appetere nisi Thessalonicam eoque contendere, ut eius portu divitiisque potiatur, simulque civium domibus. Tamquam si res huiusmodi evenire posset, nostris temporibus, in Europa! Tantam acerbitatem re vera non intellegimus, sed subito intellegimus cur eadem mulier in urbe, et solum in urbe, ubi habitat et agnosci possit, noluerit sedem occupare sibi reservatam iuxta Macedonem nostrum rædarium, cur etiam iuxta viam aliquis in rædam pugnum impegerit. O genus humanum…

Relicta Thessalonica, mystagoga pudore mirum in modum liberata sedem iterum occupat iuxta rædarium «ex-Iugoslavicum», quem unus nostrum iocose dicit non Macedonice loqui, sed Fyromice (FYROM = the Former Yugoslav Republic Of Macedonia). Tendimus nunc ad rem litibus altiorem: Dodonam dico, antiquissimum sanctuarium Iovis Dodonæi, ab Homero iam illo tempore celebratum, ubi oracula edebantur fremitu quercus foliorum. Etsi nobilis quercus, ut patet, non iam est conspicuus, tamen eo loco audire nobis videmur vocem divinam: tam magicus est locus, re vera extra mundum positus. Mystagoga narrat differentiam inter Dodonæum et Delphicum oraculum in eo esse, quod Delphi pertineant ad quæstiones politicas urbesque condendas, Dodona ad simplices homines: inter tessellas inventas, satis multas, exemplum esse, ut unum proferamus, viri deum rogantis num liberi re vera sint sui.

Dodona: area sacra.

IV. Iterum Albania: Buthrotum, Dyrrachium

Postea paululum ambulamus in urbe Ioannina, ad lacus ripam iucunde sita, unde, relicta Græca mystagoga, redimus in Albaniam ad cuius limitem nos iam exspectat idem affabilis vir, qui nos in ea regione initio duxit. Via incredibiliter montuosa petimus urbem Sarandë, ubi pernoctaturi sumus. Vertigine capta malo historias auscultare, quas mystagogus de sua civitate narrat, quam per fenestram prospicere. Sic audio, sine risu, populum Albanicum originem trahere a rege Cadmo. Nomen monetæ nationalis, quæ vocatur lek, deductum esse e Leka i Madh, quo Albanice designatur… Alexander Magnus. Consociationes criminales ibi in tota societate humana vigere, præsertim in constructione. Et re vera iuxta viam ubique videmus imperfectas ædificationes, plerumque sine licentia incohatas, ut tota regio, ceterum pulcherrima, tristem præbeat aspectum rei derelictæ.

Nomen Sarandë significat «quadraginta sanctos», in honorem quadraginta martyrum, militum duodecimæ legionis, qui anno 324 Sebastæ in Armenia perierunt, fidem christianam eiurare recusantes. Deversorium nostrum situm est ad litus maris, unde conspicitur insula Corcyra.

Ecce iam pænultimus itineris nostri dies. Ad meridiem versus adimus Buthrotum, vel potius, ut cum Vergilio loquar:

Protinus aerias Phæacum abscondimus arces

litoraque Epiri legimus portuque subimus

Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem. (Verg. Æn. III, 291-293)

Ambulatio Buthroti.

Quæ urbs antiqua, ad lacum eiusdem nominis, pulcherrima est totius Albaniæ area archæologica. Raro fit ut effossionum lustratio simul ambulationem præbeat iucundam et arboribus umbratam, tranquillarum aquarum spectaculo venustatam. Ceterum Buthroti suavitas iam antiquos allexit: nonne Atticus Ciceronis amicus prædium in vicinia habuit? Et multo post Iohannes Racine, sive Radix (1639-1699), Andromachæ scænam Buthroti posuit.

Iter iuxta lacus ripam pergentes palos videmus, in quibus mituli coluntur; est enim lacus aquæ salsæ. Paulo longius, cum mare attigerimus, in rupe mira nobis ostenditur porta, introitus stabuli subaquanearum navium ita instructi, ut naves ex altera parte introire potuerint, ex altera parte exire. Tantam fuisse dictatoris paranoiam, ait mystagogus, ut hostes undique exspectaret.

Narrat etiam in illis clivis, ubi nunc acervantur istæ domus innumeræ et semistructæ, olim olivas, citros, aurantia crevisse, quæ iuvenes tempore dictaturæ plantare cogebantur. Ipsum illud tempus libenter recordari, quo finito labore apricari et natare licebat. Nunc autem omnes arbores cæsas esse ob insaniam ædificandi.

Consistimus in unica totius regionis caupona, recenti et lauta, in qua lupum marinum degustamus scapha adhuc vivum allatum a filio cauponis. Prandium tam diu protrahitur, ut tantum sub vesperam perveniamus Apolloniam, in urbem quarto sæculo omnino derelictam ideoque archæologis valde attractivam, iuxta quam nocte iam facta nobis adhuc aperitur parvum nitidumque monasterium.

Superest ut Dyrrachium petamus, magnum portum, vinculum inter Italiam et Græciam, initium Viæ Egnatiæ quæ inde recta ducebat Constantinopolin. Ultimo itineris die, lustrato museo archæologico, ad patriam avolabimus. Salvi. 



Francisca Deraedt