Nicolaus Gross, Glossarium Fragrantiæ
Auctoris præfatio
Glossator Lectori sal. pl. dic.
Lector benevole,
tandem aliquando perfeci Glossarium vocabulis omnium ætatum Latinis eorumque interpretamentis explanationibusve instructum, quod scripseram ad usum lectorum fabulæ in Latinum conversæ, cui titulus est "Fragrantia".
In hoc autem Glossario componendo toties lucubrabam computatri plectris insudans, toties de vocabulis colligendis interpretandis explicandis deliberans æstuabam et dubitabam et muginabar, ut quadamtenus pernoscerem, quid magnus ille Scaliger sensisset lexicorum contextionem comparans cum passione pœnarum.
Quid de iis, qui vescuntur fructibus lexicographiæ, cuius radices tam amaræ sunt? Verum enim vero, lexicographia solet esse res valde spinosa, parum lucrosa. Ingrati enim sunt homines lexica propere atque impatienter pervolventes, labores lexicographi vix umquam respicientes nisi in dubium vocant et lamentantur de absentia verbi alicuius desiderati. Quæ cum ita sint, haud scio an quæras: "Quidnam vis? Nonne satis fuit fabulam convertere? Quis a te postulat tot et tantas explicationes? Vin' tu imitari Chremeta illum, qui a Menandro dicitur 'heauton timôroumenos'? An æmularis cum Sixto Beckmesser, Wagneriani melodramatis persona morosissima?"
Care Lector, hæc ne credas; neque in animo mihi fuit me ipsum punire neque lamentari de labore exanclato. Veras autem causas Glossarii scribendi velim nunc ut accipias. Primo loco maxime necessarium erat explicare multa verba adhibita. Nullo enim modo in Fragrantia interpretanda nobis licuit sequi præceptum illud præclarum Gaii Iulii Cæsaris: Tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum (De Analogia, ap. Gell.I,X,4). Nam sit tibi persuasissimum argumenta et verborum subtilitates Süskindianas, quæ in Fragrantiæ fabula ubique appareant abundantissime, non apte atque commode in Latinum sermonem converti potuisse nisi adhibitis sescentis vocabulis raris et rarissimis, quæ excerpenda essent ex omnium ætatum lexicis scriptisve Latinis. Itaque omnino oportuit tibi præbere eorundem verborum versiones aut interpretamenta.
Altero loco fortasse quæras, quare scripserim Glossarium tam abundans, nonne suffecerit index verborum et significationum? Quandocumque vocabula explicabam, recordari solebam præclarum illud, quo Lucretius (nat.4,11sqq.) se ipsum more poetico obscuras res atomisticas docentem comparat cum medicis, qui pueris si dare conentur tætra absinthia.../...prius oras pocula circum/ contingunt mellis dulci flavoque liquore,/ ut puerorum ætas inprovida ludificetur/ labrorum tenus interea perpotet amarum/ absinthi laticem deceptaque non capiatur,/ sed potius tali facto recreata valescat. Cum enim me puderet tibi multa verba incognita et 'hapax legomena' lecturo nihil præbere nisi indiculum verborum versionumque nudum, egenum, aridissimum, volui tibi verba notionesque tali ratione explanare, ut non solum acciperes documenta, sed etiam delectamenta.
Nonnullis annis ante, cum in Ædibus Melissæ divulgaram Araneam Nigram, iam cœperam verborum significationibus addere explicationes et adnotationes, quibus volueram modo docere, modo delectare, deinde, Mynchusanum in lucem editurus, hac methodo usus eram etiam latius frequentiusque. Quoniam non defuerant lectores, qui laudarent viam meam rationemque vocabula explanandi, consentaneum mihi visum est, ut eandem in fabula Fragrantiæ Latine reddenda, præsertim cum eadem esset multo prolixior et verbosior quam illæ, eo magis adhiberem excoleremve. Præterea in Glossario nostro ubique id præceptum secuti sumus Romanorum oratoris omnium maximi, quo dicit varietatem delectare.
Opus nostrum si pervolveris, facile videbis nos in eodem maxima varietate instructo neque physica neque metaphysica neglexisse, neque artes liberales neque illiberales prætermisisse; insunt pia et paganica, profana et religiosa, gravia et iocosa. Nec desunt quædam satirica atque lasciva, sed iisdem tam temperanter indulsimus, ut speraremus neminis animum offensum iri. Cum modo dixerim me secutum esse Tullii præceptum varietatis delectabilis, fatebor ingenue me minime ausum esse volare ad Tulliani sermonis fastigia excelsissima. Haud ignoro quidem verba Quintiliani, qui monet is ut sciat se in Latine dicendo multum profecisse, cui placeat sermo Ciceronianus. At haud minus memor sum Arturi Schopenhauer philosophi, qui doceat homines non venerari nisi remotos (Verehrung scheut die Nähe).
Equidem, crede mihi, Arpinatem maxime admirabilem cum venerer, ab eius elocutione imitanda remotus sum. Aptior autem et magis idoneus ad imitandum mihi videbatur esse Seneca philosophus, cuius Epistulæ morales, qua sunt brevitate et gravitate conscriptæ, mihi semper perplacebant. Cum Senecam dico mihi quadamtenus exemplo esse, cogito quoque de eiusdem nexu notionum sive idearum associatione, qua rapide solet transgredi ab uno proposito ad alterum ; tali ratione scribendi licet interdum aliquatenus deminuatur disquisitionis diligentia et accuratio, tamen eadem optime convenit cum nostri Glossarii tractatiunculis, quas velimus scribere minus cum gravitate doctrinali quam cum delectabili varietate.
Ceterum confiteor me glossographum nimium amare alliterationes Hucbaldiano more exaggeratas verbaque onomatopoetica, quale est illud taratantara, quo Ennius imitatur sonum tubarum. Mira hæc indulgentia haud scio an exaucta sit usu linguæ Coreanæ, quæ abundat verbis, quorum sonis Coreani non solum imitantur rerum animantiumve sonos, sed describunt etiam formas et motiones et colores et sapores et sensus eqs.
Necnon hic illic, care Lector, glossas meas attente perlustrans si inveneris quædam vestigia Pæninsulæ Silentii Matutini, in qua vitam dego ex decem annis, velim hæc ne inique feras. Nam Glossarium nostrum quamvis spectet ad res Europæas, tamen modicis additamentis Asiaticis nihil capit detrimenti, immo aliquid accipit emolumenti; scilicet verum humanismum non esse nationalem, sed mundanum, aut, si huic verbo veniam concedas, globalem.
Gratias ago magnas Melissæ editoribus: Gaio Licoppe propugnatori Latinitatis vivæ indefesso et optime merito, quod eximia cum liberalitate curavit, ut in Ædibus Melissæ ederetur hoc Glossarium, quamvis idem opus supra exspectationem factum esset copiosum et sumptuosum; necnon Franciscæ Deraedt, quæ innumeris epistulis electronicis me de statu laborum certiorem faciens magna cum industria atque subtilitate horti mei glossarum areolas perspexerit rastelloque saruerit et ad aptam formam redegerit. Denique summas gratias debeo uxori meæ carissimæ, Youn Hyunsook, quæ me noctes totas in grapheo pervigilantem et lucubrantem, nimiam per silvam materiarum errantem, de fine operis interdum dubitantem magna cum patientia adiuverit iterum iterumque consolata et adhortata, ut animum sumerem tandemque concluderem opus iam pridem inceptum. Profecto habent sua fata libelli nec raro fit, ut in iisdem scribendis mutentur consilia nostra originalia. Itaque paulatim et gradatim nonnullæ glossæ operis mei tanto exauctæ sunt, ut haud scirem an eidem integro potius quam Glossarii conveniret imponere nomen Encyclopædiæ. Quacumque ratione bene spero hoc opus omnibus lectoribus usui fore et gaudio, cum aliis, qui fabulam Fragrantiæ perlegentes alicuius verbi vim raptim quæritabunt, tum præcipue aliis, qui maiore otio perfructi incumbent in prolixas tractatiunculas perlegendas.
Lector benevole, ecce Glossarium Fragrantiæ tibi paratum est, ab ovo usque ad mala, ab Abracadabra usque ad 'zôon polemion'. Huius hortuli Latini fructibus fruaris ad libitum, tolle, lege, intende : lætaberis. Si quod lemma displicuerit, progrediare ad proximum. In Glossario meo si qui loci sunt, in quibus emicare tibi videantur lumina ingenii Adagiis magni illius Roterodami aliquatenus similia, equidem sublimi feriam sidera vertice; at si me tantos spiritus sumentem 'hybreôs' accusans comparaveris cum rupta illa rana Æsopica, ipse me consolabor verbis Propertii, qui dixit in magnis voluisse sat est.
Tu quidem, candide Lector, vale pancratice.
Seulo ex Coreæ australis urbe principe Mense Februario anni MMIV
Nicolaus Gross