DE NAVIBVS ET NAVIGATIONE


Cum Melissa navigationem ad litus Cariæ et Rhodum lustrandam hac æstate instituisset, quæstio orta est hæc: possumusne modernam celocem veliferam eiusque armamenta verbis Latinis describere? Hac pagina lexicographica exhibemus ea, quæ invenimus, additis necessariis neologismis.


Tanta est differentia inter hodiernas et Romanas naves veliferas, ut Romanorum vocabulis vix uti possimus ad hodierna armamenta nuncupanda; præterea textus antiqui pauca vocabula nobis tradiderunt cum accurata significatione (cf. Jean Rougé, 

La marine dans l’antiquité, Parisiis, P.U.F., 1975). Itaque nova vocabula sunt fingenda, ubi antiquis caremus.

Non sufficit in nave omnes rudentes vocare rudentes; singuli enim usum proprium habent, quare iussa naucleri peragi non possunt, nisi nautæ e proprio rudentis nomine statim intellegunt qualem rudentem movere debeant.

Tot etiam sunt varia genera hodiernarum navium veliferarum, ut nimium sit de omnibus tractare. Conabimur ergo hoc solum genus inspicere, ad quod pertinet celox quam conduximus. Genus autem nostræ celocis Francogallice vocatur goélette (etym. Armoricana gwelan) et Anglice schooner. Inter nos disceptavimus de optima huius vocabuli forma Latina, sed nullam re vera invenimus. Turci ex vocabulo Francogallico vocabulum Turcicum gulet finxerunt. Vocabulo Armoricano gwelan

 significatur avis marina «larus» Latine nuncupata; quin ergo celoces huius generis vocamus laros? 

Inspiciamus piscatoriam celocem generis lari, cuius imago hic ostenditur. Statim apparet maxima fortasse differentia inter antiquas et hodiernas naves: in antiquis navibus puppis erat alta; sæpe etiam lautiores diætæ ibi instructæ erant. Hæ enim naves solum movebantur vento a puppi surgente. Contra, modernæ naves valent adversus ventum progredi; in hunc scopum iuvat stega plana.

Celox generis lari agnoscitur, quia prædita est duobus malis, quorum altitudo fere eadem est; anticus vocatur mât de misaine (foremast) et posticus grand mât. 

Etiam in genere lari sunt complura genera armamentorum. Hæc celox piscatoria habet un gréement aurique, id est armamenta auricularia. Hoc genus primum fuit; vela sunt quadrata; eorum latus superius et inferius alligatum est antemnæ; ad malum affixa sunt anulis, qui sursum et deorsum circa malum moveri possunt, ut pandantur aut contrahantur. Huius generis emolumentum in eo est, quod vela habent maximam superficiem; detrimentum autem, quod non satis prope adversarii venti originem vehi potest. 

Recentius in celocibus lusoriis apparuit le gréement marconi ou bermudien, id est armamenta Bermudensia. Celox huius generis infra ostenditur. Ibi vela sunt triangula; solum latus inferius antemnæ affixum est. Præcipua novitas est in modo veli ad antemnam et ad malum affigendi; rudens ad veli marginem situs insinuatur in rimam in malo et in antemna instructam; hac de causa velum Bermudiense formam magis aerodynamicam habet, quam auriculare; eius effectus similis est ei alæ aeroplani. Superficies veli trianguli necessario minor est quam quadranguli, sed velum Bermudiense efficit, ut celox propius ab origine adversarii venti provehatur, id quod in imagine demonstratur. 

Fieri tamen non potest ut prope originem adversarii venti veharis sine carinæ aptatione.

In Romanis navibus, carinæ fundamentum est rectum a puppi ad proram. Huiusmodi carinæ cursum tenere vix possunt, vento a prora surgente; magis enim derivantur, quam progrediuntur. Modernæ celoces habent altum fundamentum (vide imaginem supra), quo fit ut, quasi in orbita vectæ, de cursu parum derivent. 

Alia magna differentia inter veteres et modernas naves est in gubernaculo. Usque ad tertium decimum sæculum, naves in puppi habebant duo gubernacula lateralia, rarius unum (vide imaginem), quæ erant lata palma prædita. Postea, sed neque nescimus ubi neque a quo inventum sit, gubernaculum unicum post mediam puppim instructum est. 

Pleræque hodiernæ celoces sunt actuariæ, id est agi possunt sine velorum usu ; iam non aguntur, ut Cæsaris tempore, remis, sed helice motro Diseliano mota. 

Ecce celox omnibus velis panctis; eius armamenta inspiciamus.

E prora eminet malus, qui Francogallice vocatur beaupré (Angl. bowsprit) vel vit de mulet, quod etymologice est vectis muli. Ut patet in delineamento supra proposito, in parte anteriore multarum navium Romanarum instructus est malus valde inclinatus, qui vocatur dolôn; possumus hoc vocabulo uti ad beaupré significandum, quamquam usus antiquus idem non erat ac hodiernus. In celoce nostra doloni affixa sunt duo vela, anterius maius, posterius paulo minus. Huiusmodi vela Francogalice vocantur foc (Angl. jib). Cum Latine dolon non solum designet malum, sed etiam eius velum, fortasse licet Latine dicere «dolonium» (velum), quamquam exstant celoces sine dolone, quæ tamen ferunt dolonium.

Anticus malus postico paulo altior est; maius velum sive acatium gerit. Aliquid rarius in imagine huius celocis adspicitur; nam inter acatium et posticum malum panditur inversus triangulus veli fulturalis (Fr. voile d’étai). Denique malus posticus velum posticum sive artemonem gerit.

Aliquid dicendum est de armamentis hærentibus. Præter ipsos malos sunt vincula, quibus mali navi hærent; nostris temporibus constant e chalybeis filis tortis eaque vocare possumus fulturalia (neologismus secundum «ancoralia» (Cic.) fictus). Singuli mali ternis quaternisve fulturalibus figuntur. 

Inter armamenta mobilia nonnulla sunt maioris momenti. Velum ad malum sursum trahitur rudente, qui, per trochleam in summo malo positam ductus, potest deorsum attrahi; hunc rudentem Francogallice drisse vocatum (Angl. halyard) «ascensorium» nuncupare possumus. Duo anguli veli trianguli ad malum hærent; tertius in velis doloniis est liber, sed rudente præditus, quo tenditur; Francogallice vocatur écoute (Angl. sheet); vocabulum antiquum exstat, quod est «pes». Maiorum velorum latus inferius affixum est antemnæ, ad cuius cornu alligatur pes. Velo passo, pes ad epigrum vincitur. 

Pauca nunc de nauticis ministeriis, quæ describi non possunt, nisi nomen proprium datur utrique navis lateri. Si in nave ad proram spectamus, latus dextrum vocatur Francogallice tribord (etym. Nederl. stierboord = gubernaculi latus) et latus lævum bâbord (etym. Nederl. bakboord = tergi latus). Hæc vocabula Nederlandica significant gubernatorem olim in puppi sedisse, tergo uni lateri applicato, dum clavum tenet palmæ gubernaculi in adverso latere instructi. Quamquam a tempore, quo gubernaculum instructum est post mediam puppim, gubernatori licet in utroque latere sedere, dum clavum tenet, suadeo ut servemus vocabula «tergi latus» et «palmæ gubernaculi latus»; brevius tamen dicere possumus, quasi sit locativus, «tergi» et «palmæ». 

Ad velificandum primum necesse est vela ascensoriis (rudentibus) tollere, ut pandantur. Navis cursus fieri potest vento a puppi surgente; hoc antiquitus dicitur «velis passis». Ventus etiam potest ab utroque latere flare; Francogallice dicitur tribord amures, si ventus ad palmæ gubernaculi latus flat; in hoc enim latere tunc pedes vinciuntur; dicere possumus «vinctura palmæ». Item si ventus ad alterum latus flat, tum dicere possumus «vinctura tergi».

Vincturam mutare possumus flectendo sive prora sive puppi in ventum directa.


Lexicon

allure = cursus

amure (tack) = prosnesium (Isid.); vinctio; vel vinctura

aurique (etym. Ned. oorig, de Latino «auris») = auricularis

bâbord (etym. Ned. bakboord, Angl. port(side)) = tergi latus, vel brevius: tergi

banc de rameur= transtrum (Pers.)

barre (helm) = clavus (Ant.) 

beaupré (bowsprit) = dolon

billes d’un roulement: orbiculi volubiles

bitte d’amarrage (de pont ou de quai) = tonsilla (Pacuv.)

boussole (compass) = pyxis nautica 

cable, cordage (rope) = funis (Cæs.); rudens (Cic.)

cable de remorque (towrope) = remulcum (Cæs.)

cale (partie interne d’un navire)= alvus navis (Tac.)

cambuse= promptuarium navis 

carène d’un navire = carina (Cæs.)

carguer les voiles = contrahere vela (Hor.)

corde (rope) = restis (Liv.) 

déployer les voiles = vela pandere

dérive (dispositif) (centre-board) = fundamentum altum

dérive (écart de route) (drift) = derivatio (sensus neotericus) 

dériver (to drift) = derivare de... in

drisse = (rudens) ascensorius

eau de sentine= nautea (Pl.)

écoute (sheet) = pes

estrope (courroie de l’aviron) (Angl. ?) = stroppus (Isid.)

étai = fulturale (neol. secundum ancorale (Cic.)); retinaculum (Cat., sed est vocabulum generale)

foc = dolonium

gaffe, perche= contus (Tac.)

gîte = inclinatio

gîter (to list) = inclinari

grande voile = acatium (Isid.)

grappin= harpago (Cæs.)

gréement (rigging) = armamenta (n. pl.)

gréement dormant = armamenta hærentia

gréement courant = armamenta mobilia

joint de bordé= commissura

lest= saburra (Liv.)

manœuvre = nauticum ministerium (Liv.)

mât (mast) = malus

navire ponté = navis constrata (Cic.)

navire non ponté = navis aperta

nid-de-pie= corbis navis

orin de l’ancre= ancorale (Liv.; Plin.)

ornement de la poupe d’un bateau ou aplustre= aplustre; aplustria,ium; aplustra,orum

pale de l’aviron = palmula (Ant.)

passerelle (d’embarquemenr-débarquement)= ponticulus

pavillon (flag) = sipharum (Paul-Nol.)

perche ferrée= trudis (Tac.)

pont du bateau= stega (Pl.); fori (Cic.) 

poulie (pulley, block) = trochlea (Ant.)

quille (keel ) = carinæ fundamentum

rouleaux de bois pour halage des bateaux à terre= phalangæ (Cæs.)

rouler (to roll) = iactari (quamquam hoc vocabulum omnes navis motus significat)

roulis (roll) = iactatio

safran (etym. Arab. za’farân) (Angl. rudder blade) = palma gubernaculi

sentine, fond de cale (Angl. ?) = sentina (Cæs.)

sonde marine (lead line) = bolis (Vulg.); catapiretes (Lucil.)

tangage (pitching) = salitio

tanguer (to pitch) = salire

taquet (cleat) = epigrus (sensus neotericus; Ant. = cheville (dowel, peg, pin))

tolet (cheville à laquelle tient l’aviron)= scalmus (Vitr.)

tribord (etym. Ned. stierboord) (starboard) = palmæ gubernaculi latus, vel brevius: palmæ

trou de passage de la rame= columbarium (Isid.)

vergue (yard) = antemna

bout de la vergue = cornu

virer (to tack) = flectere; virare (sera Latinitas)

virer vent debout (to go about) = flectere prora ad ventum

virer vent arrière ou lof pour lof (to wear) = flectere puppi ad ventum 

voile d’artimon (mizzen) = epidromus (Isid.); artemo (Isid.)

voile de misaine (foresail) = velum anticum

voile de la poupe = epidromus (Isid.)

voile d’étai = velum fulturale

yacht = celox, m. et f. 

DE RE ARGENTARIA


Anno 2008 orta est crisis argentaria et inde oeconomica, de qua multum disputatur; oportet etiam Latine de his rebus tractare possimus. Quare nonnulla vocabula utilia infra proponimus:


- Finance (Angl. finance): in omnibus fere hodiernis linguis adhibetur vocabulum ab hoc Francogallico vocabulo derivatum. In Francogallico sermone finance iam apparet XIII saeculo, ubi primum significat solutionem (vel pensionem), deinde opes pecuniarias. Ineunte XIV saeculo specialiter designat civitatis opes. A XVII saeculo designat motus negotiorum pecuniariorum.

Hodie finance significat: pecuniam privatam vel publicam gerere.

Etymologia est verbum finir, i.e. Latine finire; solvere enim est finis negotii.

Ad sensum huius vocabuli Latine exprimendum Carolus Egger, lexicographus Vaticanus, secundum Ciceronem proposuit rem nummariam (de Off. 3,80); etiam dicitur ratio nummaria (Att. 10,12,2).


- Financier (Angl. financier): in lexico Vaticano proponitur «rei nummariae peritus»; hoc tamen est nimis longum; nummarius, adiectivum tantum antiquitus, fieri potest idoneum substantivum. In lexico Renati Hoven (Lexique de la prose latine de la Renaissance) etiam invenitur recentius vocabulum financiarius.


- Banquier (Angl. banker): argentarius (Ant.); recentius bancarius (Hoven).


- Homme d’affaire (Angl. businessman): negotiator (Ant.).


- Crise (Angl. crisis): vocabulum Graecum crisis commode adhibetur.

crise financière: crisis nummaria.

crise bancaire: crisis argentaria.

crise économique: crisis oeconomica.


- Bourse (Angl. stock-exchange):in lexicoVaticano invenitur «nummorum mercatus» et «mercandis nummis sedes» (Bacci); sed ab ipso mediaevali tempore, quo haec novitas apparuit, invenitur vocabulum bursa,ae (Du Cange).


- Subprime (Angl. subprime mortgage/loan): inferioris notae hypotheca.


- Federal Reserve: Aerarium Foederale.


- Intérêt (de l’argent) (Angl. interest): fenus, oris; usura,ae.


- Argent prêté (Angl. lent money): pecunia mutua, pecunia credita.


- Déposant (Angl. depositor): depositor (Ulp.).


- Hasardeux, incertain, dangereux (Angl. risky): periculosus, lubricus.


- Prêter de l’argent (Angl. to lend): pecuniam mutuam dare (Cic.); pecuniam commodare.


- Emprunter de l’argent (Angl. to borrow): pecuniam mutuam sumere ab; mutuari.

demander à emprunter: mutuum petere (Cic.); argentum mutuum arcessere (Sall.).


- Obligation (Angl. bond)(differt a «titre», eo quod certo termino tota pecunia data renumeratur et interea annuum fenus fixum est): syngrapha,ae (Cic.) obligatoria videturesse locutio dilucida. Cumsyngraphas emere liceat sine nomine dato («au porteur»), vocabulum «nomen» hic non convenit , sed fuit res frequentis usus apud Romanos. 


- Titre (Angl. share)de participation ou de placement ( =action ou part sociale de société):

collocatae pecuniae syngrapha (Bacci) convenit solum pro «titre de placement»; quare aliud vocabulum propono, quod est titulusparticipationis (It. titolo).


- Titrisation (Angl. securitisation): transformation des créances bancaires en titres i.e. in syngraphas mutare debita; huius rei explicatio non est nomen ipsius rei; quare mihi proponenda videtur titulatio (sensus neotericus).


- Capital: caput (Ant.).


- Taux de l’intérêt (lending rate): usurae vel fenoris ratio.


- Montage financier: compages nummaria.


- Confiance (Angl. confidence): fiducia.


- Méfiance (Angl. diffidence): suspicio.


- Croissance (Angl. increase): incrementum.


- Récession, dépression (Angl. recession, depression): recessus.


- Endetté(Angl. indebted): obaeratus.