Ianus Novák (1921-1984), musurgus Moravus operibus musicis præclarissimus Latinitatisque amore insignis, Camenæ quoque indulgere solebat. Hoc autem libello comœdiola eius continetur adhuc inedita, quam lusit cum in Bohemoslovacia degeret, retrectavit cum patria relicta exul in Italia viveret. Operis argumentum e Petronio est sumptum; siquidem Ianus viduam Ephesiam, narrationem iucundissimam, in scænam revocavit eo consilio, ut actum eum comicum veste donaret musica. Huic vero editioni addita est versio Anglica, præmissa Iani musici et poetæ vita.
Pretium: 20 eur.
Hoc libro edita sunt Acta Conventiculi Academiae Latinitati Fovendae anno 2011 Romae habiti, cuius argumentum fuit hoc: De Desiderio Erasmo eiusque fortuna commentationes. Eum Academia venalem habet apud sodalitatem Melissam.
Pretium: 15 eur. (+ 10 eur. pro sumptibus cursualibus in Europa)
Hoc libro accessus datur ad servatas partes Academiæ archivi, quæ aliter vix possunt inspici. Est etiam Academiæ historia, in qua describenda archivi lacunas supplent alia documenta, præsertim periodica Vita Latina, Vox Latina et Melissa. Academiæ historia intellegi non potest extra contextum politicum necnon etiam Latinum. Sic fit, ut simul de variis inceptis vivæ Latinitatis agatur, quorum non pauci actores futuri sunt Academiæ sodales. Academia nata est voluntate et auctoritate Petri Romanelli, Nationalis Instituti Studiis Romanis Provehendis Præsidis, qui ab initio fautor fuit Motus Latinitatis vivæ. Historia narrat singulares huius consilii vicissitudines.
Pretium: 30 eur.
Imperium orientale vocare solemus «Byzantinum»; hoc tamen adiectivum sexto decimo demum sæculo ei tributum est ab Hieronymo Wolf, humanista historicoque Germano. Imperatores autem orientales, etiam postquam septimo sæculo in rei publicæ procuratione linguam Græcam pro Latina substituerunt, imperium perrexerunt vocare Romanum: Basileia tôn Rômaiôn. Mahumetani, quibuscum bellum in Asia indesinenter gesserunt, eos etiam vocabant Rum.
Cur et quomodo creverit tanta dissensio necnon invidia inter Occidentales, qui vocabantur Latini, et Orientales, Græcos dictos, ut Constantinopolis anno 1204 ab ipsis christianis Latinis expugnata et direpta sit, monstrabitur.
Pretium: 25 eur.
Huic libro inest elegantissimæ Latinitatis opusculum fere incognitum. Quam enim narrationem Henricus Sienkiewicz, lumen illud Poloniæ, exeunte sæculo XIX in lucem emiserat atque Antheam inscripserat, paucis post annis Petrus Angelinius, scriptor Romanus, Latinitate donavit; eam versionem Latinam denuo edidit Theodericus Sacré præfatione atque adnotatione instructam.
Accedunt Angelinii scripta varia necnon ignota mythistoriæ Sienkiewiczianæ quæ Quo vadis? inscribitur versio Latina.
Pretium: 20 eur.,
inclusis sumptibus cursualibus in Europa.
GAIUS LICOPPE, PORTVS ITIVS
Ubi fuit Portus Itius, unde Cæsar ad Britanniam solvit ? Etiam ampliores sunt inter doctos disputationes de hac quæstione, quam de situ Alesiæ. Gaio Licoppe in mentem venit indagationibus uti, quas Albertus Grisart, vir doctus Cæsaris peritissimus, patienter diligenterque suscepit et ei ante mortem ineditas tradidit. Ille stupens compererat ea, quæ generaliter accipiebantur ut vera, argumentaque, quibus nitebantur, non solum non esse probativa, sed etiam cum textibus antiquis non congruere; quare integram quæstionem recognoverat, textibus antiquis imprimis nitens. Propter Cæsaris concisam dicendi brevitatem singula vocabula pondus suum habent. Hic ergo omnes dispersæ partes, quæ ad duas expeditiones Cæsaris in Britanniam spectant, de Belli Gallici commentariis depromptæ sunt atque inter demonstrationes, explicationes inventaque insertæ. Addita sunt nonnulla excerpta Ptolemæi, Strabonis et Ciceronis. Solve, benevole lector, ad Britanniam una cum Cæsare !
Pretium : 15 eur.
NAVIGARE NECESSE EST
Quattuordecim viatoriæ narrationes veste Latina indutæ. Miscellanea Gaio Licoppe dicata edidit Francisca Licoppe-Deraedt.
S. Berard, De philosophia quantali deque institutione publica, Bruxellis, ed. Melissa, 2005, 122 p.
ISBN 2-87290-022-5.
PATRICIVS SÜSKIND, FRAGRANTIA
Historia homicidæ. Fabula romanica a. 1985 theodisce scripta sub titulo, q. e. Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders a Nicolao Gross in Latinum conversa.
Editio exhausta.
Editio originalis : Patrick Süskind, Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders, Zürich, Diogenes Verlag, 1985.
NICOLAVS GROSS, GLOSSARIVM FRAGRANTIÆ
Lexicon Latinorum nominum vocabulorumque rariorum
recentiorumve, quæ inveniuntur in fabula Fragrantiæ
a Nicolao Gross in sermonem Latinum conversa.
CALEPINVS NOVVS
Vocabulaire latin d’aujourd’hui (Français - Latin)
Vocabularium linguæ Latinæ hodiernum (Latino -
Francogallicum)
Ediderunt Fundatio Melissa & Musée de la Maison d’Érasme.
2 tomi in involucro, 204 p.
IOHANNES CAPART, Makita, sive De historia cuiusdam
muris tempore Pharaonum, in Latinum vertit F. Deraedt.
" ... Sic timidus incoho :
– Amicus meus Brocartius, Ægyptologus...
Ille ridet :
– Ægyptologus ! Ægyptologus ! Stolidi sunt omnes. Hoc solum
bene fecerunt, quod manuscriptum interpretati sunt. Ne unus
quidem eorum ausus est ipsam rem experiri ! Tu Ægyptologus
non es. Hac de causa fidem habuisti verbis magicis. Tota illorum
scientia quid valet ? Tantum sciunt, quantum libitinarii iique,
qui reliquias colligere solent, scire possunt de cultu civili
mortuorum quos sepeliunt.... "
Hæc fabula romancia de antiqua Ægypto conscripta est
a clarissimo Ægyptologo Iohanne Capart, cui non solum
erat ingens scientia, sed etiam mira phantasia.
ERICUS KÄSTNER, Baronis Mynchusani mirabilia itinera et
pericula marina terrestriaque, in Latinum vertit N. Gross.
" ... Aliquo die una cum comite theam bibebam, ille cum
nonnullis dominis iit in aulam, ut iis monstraret aliquem ex
equis suis iuvenibus. Ego remansi in œco publico apud dominas,
ut eas oblectarem narratiunculis meis. Subito audivimus
clamores terribiles. Ego per scalas propere descendi in aulam,
ubi equus tam efferatus calcitrabat, ut nemo auderet
appropinquare, ne dicam inscendere. Quod mihi fuit
commodissimum. Uno tantum saltu eius dorso insedi... "
Editio exhausta
VOLFGANGUS JENNIGES, Mystagogus Lycius,
sive de historia linguaque Lyciorum.
" Etsi remotos Lyciæ montes si quis hodie pervagatur, cum
recentior ætas permultis humanitatis atque cultus incrementis
securam viam iterque reddat tranquillum, vix animo complectitur
quanto labore molestiaque, quali assidua virium contentione
qui veterrimas Lyciæ reliquias eruerent, sæculi præteriti
investigatores sint enisi, quæve pericula et incommoda in titulis
describendis obierint, tamen patet nobis quoque Lycium iter
inter rariora et mira esse collocandum... "
Auctor multum inquisivit in linguas orientales ; qui de Lycia,
æqualibus nostris parum nota, hic proponit conspectum
historicum et glottologicum.
IEREMIAS GOTTHELF, De Aranea nigra, in Latinum vertit
Nicolaus Gross.
" ... ‘Audi, atta’ inquit consobrinus, ‘mitte ambages, dic verum
et refer sincere ! Equidem haud paucos iam audivi rumores
serpentes, sed numquam verum ipsissimum. Nunc certe oportet
te nobis hanc rem ingenue narrare, ut tempus fallas, usque dum
mulieres carnes assas perficiant.’ Tamen avus compluries egit
ambages, priusquam paratus erat ad narrandum ; sed consobrinus
mulieresque non desierunt eum urgere, dum promitteret, sed ea
condicione, ut res a se narratas secreto audirent secumque
haberent... "
Hac fabula præclarus poeta Helvetius narrat vitam agricolarum
temporum præteritorum, eorum gaudia, difficultates, timores.
Duæ intermiscentur fabulæ, altera festiva, altera terrifica...
De lingua latina
COMMENTATIO FRANCOGALLICE CONSCRIPTA :
Hoc opusculum conspectum præbet florentis vitæ linguæ
Latinæ intra duo millennia, atque monstrat eam falso dictam
esse mortuam ab eis, quibus profuit eius usum exstinguere.
G. Licoppe, Le latin et le politique. Les avatars du latin
à travers les âges, Bruxelles, Musée de la Maison d’Érasme,
2003, 62 pp.